라틴어 문장 검색

Ut subitus vates pallentibus incidit umbris letiferasque domos orbisque arcana sepulti rupit et armato turbavit funere manes, horror habet cunctos, Stygiis mirantur in oris tela et equos corpusque movum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권1)
solas dum tardius artat Echion Ogygias, audax animis Spartana iuventus inrupit, caesique ruunt in limine primo incola Taygeti Panopeus rigidique natator Oebalus Eurotae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권220)
"Uallis illa, quam aspexisti flammis feruentibus et frigoribus horrenda rigidis, ipse est locus, in quo examinandae et castigandae sunt animae illorum, qui differentes confiteri et emendare scelera, quae fecerunt, in ipso tandem mortis articulo ad paenitentiam confugiunt, et sic de corpore exeunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 3:17)
Quin etiam mea tunc tumulus cum texerit ossa, seu matura dies celerem properat mihi mortem, longa manet seu uita, tamen, mutata figura seu me finget equum rigidos percurrere campos doctum seu tardi pecoris sim gloria taurus siue ego per liquidum uolucris uehar aera pennis, quandocumque hominem me longa receperit aetas, inceptis de te subtexam carmina chartis.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae65)
equi hominesque paululi et graciles, discinctus et inermis eques, praeterquam quod iacula secum portat, equi sine frenis, deformis ipse cursus rigida cervice et extento capite currentium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 114:2)
asperi procul dubio animi et linguae acerbae et immodice liberae fuit, sed invicti a cupiditatibus animi, rigidae innocentiae, contemptor gratiae, divitiarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 494:1)
itaque cum recentes et non aridi sunt structi, tectorio inducto rigidoque obsolidate permanente, ipsi sidentes non possunt eandem altitudinem, qua est tectorium, tenere contractioneque moti non haerent cum eo, sed ab coniunctione eius disparantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 3장11)
igitur nervi inflatione turgentes e longitudine contrahuntur et ita aut nervicos aut podagricos efficiunt homines, ideo quod ex durissimis et spissioribus rigidissimisque rebus intinctas habent venarum raritates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장18)
'rigido' autem quidam 'duro et acuto' volunt, non 'recto', ut et curvae rigidum falces formantur in ensem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 3042)

SEARCH

MENU NAVIGATION