라틴어 문장 검색

et Romae quoque propter penuriam argenti triumviri mensarii rogatione M. Minuci tribuni plebis facti, L. Aemilius Papus, qui consul censorque fuerat, et M. Atilius Regulus, qui bis consul fuerat, et L. Scribonius Libo, qui tum tribunus plebis erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 278:2)
de hoste Poeno exercitibusque, per quos id bellum gereretur, consultandum atque agitandum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 319:2)
eo senatum Campanum venturum certiores Cumanos fecerunt petieruntque ut et Cumanus eo senatus veniret ad consultandum communiter, ut eosdem uterque populus socios hostesque haberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 473:2)
spatium sumeret ad consultandum ab legatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 287:1)
sicut tum extemplo praetores rogationem promulgarunt, acceptaque paene prius quam promulgata est, ut omnes regiae stirpis interficerentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 328:1)
ad nuntium tam atrocem constitit agmen, concitatisque omnibus duces - erant autem Sosis ac Dinomenes - quid agerent consultabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 384:1)
noctem unam aegre ad consultandum sumpsi,qua vos certiores periculi instantis facerem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 485:1)
perpetrato bello tum consultandum utrum prior defectio plus merita sit poenae, an hic reditus veniae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 576:2)
ibi de summa re publica consultatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 131:3)
per senatum agi de Campanis, qui cives Romani sunt, iniussu populi non video posse, idque et apud maiores nostros in Satricanis factum esse, cum defecissent, ut M. Antistius tribunus plebis prius rogationem ferret, scisceretque plebs uti senatui de Satricanis sententiae dicendae ius esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 467:1)
Itaque censeo cum tribunis plebis agendum esse ut eorum unus pluresve rogationem ferant ad plebem qua nobis statuendi de Campanis ius fiat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 468:1)
Muttines etiam civis Romanus factus, rogatione ab tribunis plebis ex auctoritate patrum ad plebem lata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 63:1)
hanc tribuni orationem ita obruit Marcellus commemoratione rerum suarum ut non rogatio de imperio eius abrogando antiquaretur, sed postero die consulem eum ingenti consensu centuriae omnes crearent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 335:1)
eo nuntiatum est concilium Aetolis Heracleam indictum regemque Attalum ad consultandum de summa belli venturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 66:1)
per eosdem dies quibus haec illi consultabant consilium de iis Carthagini erat, certabaturque sententiis utrum in auctores tantum seditionis - erant autem ii numero haud plus quam quinque et triginta - animadverteretur, an plurium supplicio vindicanda tam foedi exempli defectio magis quam seditio esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 386:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION