라틴어 문장 검색

Urbe silent tota, vitreoque madentia rore Tempora noctis eunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 649)
ros maris et lauri nigraque myrtus olent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 144:1)
Ergo ubi nox aderit Venturis tertia Nonis, sparsaque caelesti rore madebit humus, octipedis frustra quaerentur brachia Cancri:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권180)
Inde quater pastor saturos ubi clauserit haedos, canuerint herbae rore recente quater, Ianus adorandus cumque hoc Concordia mitis et Romana Salus araque Pacis erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권561)
Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo coeperit, et tactae rore querentur aves, semiustamque facem vigilata nocte viator ponet, et ad solitum rusticus ibit opus, Pleiades incipient humeros relevare paternos, quae septem dici, sex tamen esse solent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권112)
pars thyma, pars rorem, pars meliloton amat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권303)
haec tu conversus ad ortus dic quater et vivo perlue rore manus, tum licet adposita, veluti cratere, camella lac niveum potes purpureamque sapam;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권522)
"vina quoque in magnis operose condita cellis florent, et nebulae dolia summa tegunt."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권154)
Mane ubi bis fuerit Phoebusque iteraverit ortus factaque erit posito rore bis uda seges, hac sacrata die Tusco Bellona duello dicitur et Latio prospera semper adest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권134)
Illic et nebulas, illic consistere nubes iussit et humanas motura tonitrua mentes et cum fulminibus facientes fulgura ventos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 10:3)
fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 33:4)
Interea medios Iuno despexit in agros et noctis faciem nebulas fecisse volucres sub nitido mirata die, non fluminis illas esse, nec umenti sensit tellure remitti;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 61:1)
Quem postquam caelo non repperit, "aut ego fallor, aut ego laedor" ait, delapsaque ab aethere summo constitit in terris nebulasque recedere iussit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 61:3)
Quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis reppulit, et facta est inmensi copia caeli, corripuere viam pedibusque per aera motis obstantes scindunt nebulas pennisque levati praetereunt ortos isdem de partibus Euros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 13:3)
Hic dea silvarum venatu fessa solebat virgineos artus liquido perfundere rore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION