라틴어 문장 검색

habes et respersionem pigmentorum et rostrum suis et alia permulta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 69:6)
hic tibi in rostra Cato advolat, convicium Pisoni consuli mirificum facit, si id est convicium, vox plena gravitatis, plena auctoritatis, plena denique salutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 10:7)
postero autem die Caesar, is qui olim praetor cum esset Q. Catulum ex inferiore loco iusserat dicere, Vettium in rostra produxit eumque in eo loco constituit quo Bibulo consuli adspirare non liceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 24 6:8)
a qua usque in Capitolium deductus maximo clamore atque plausu in rostris conlocatus sum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 2:5)
cui cum statuam in rostris statuissemus, idem illam evertimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 15 9:11)
qui tum denique sibi evelli iubet spiculum, postea quam ei percontanti dictum est clipeum esse salvum, ut etiam in vulneris dolore aequo animo cum laude moreretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 6:3)
primum in statua quam posuit in rostris inscripsit 'PARENTI OPTIME MERITO,' ut non modo sicarii sed iam etiam parricidae iudicemini, quid dico 'iudicemini'?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 3 1:2)
eiectus de rostris Clodius, ac nos quoque tum fugimus, ne quid in turba.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 3:23)
Ad summam, quotidie me solebam ad illum metiri, et ut celerius rostrum barbatum haberem, labra de lucerna ungebam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 75:26)
Illi inpudenti pennas eripiunt avi Fugantque rostris.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Graculus superbus et pavo.4)
huic rostrum inserens Satiatur ipsa et torquet convivam fame.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et ciconia.5)
Similem si negas Tibi me esse, certe simile est hoc rostro tuo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus inridens aprum.6)
Huius viri exsequiae magnum ornamentum principi magnum saeculo magnum etiam foro et rostris attulerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 6:1)
' Questus eram, pharetra cum protinus ille soluta Legit in exitium spicula facta meum, Lunavitque genu sinuosum fortiter arcum, 'Quod' que 'canas, vates, accipe' dixit 'opus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 116)
Tu poteras fragiles pinnis hebetare zmaragdos Tincta gerens rubro Punica rostra croco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 611)

SEARCH

MENU NAVIGATION