라틴어 문장 검색

pro-ponunt innumerabiles viros et maxime Periclen et Xenophontem Socraticum, quorum alter amissis duobus filiis coronatus in contione disseruit, alter, cum sacrificans filium in bello audisset occisum, deposuisse coronam dicitur et eandem capiti reposuisse, postquam fortiter in acie dimicantem repperit concidisse.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:9)
Olim offensum sentimus nec placamus Deum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 17:5)
nemo repente fuit turpissimus, accipient te paulatim qui longa domi redimicula sumunt frontibus et toto posuere monilia collo, atque bonam tenerae placant abdomine porcae et magno cratere deam;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II52)
hic nostrum placabo Iovem Laribusque paternis tura dabo atque omnis violae iactabo colores.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII26)
domiti ergo Picentes et caput gentis Asculum Sempronio duce, qui tremente inter proelium campo Tellurem deam promissa aede placavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PICENS 1 2:1)
te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus summittit flores, tibi rident aequora ponti placatumque nitet diffuso lumine caelum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:2)
quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat sponte sua, satis id placabat pectora donum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:4)
ventorum existant, placentur [ut] omnia rursum quae fuerint, sint placato conversa furore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 2:2)
Nam quia numquam fas fuit Aegyptiis pecudibus aut sanguine sed precibus et ture solo placare deos, his autem duobus advenis hostiae erant ex more mactandae:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 15:2)
Cumque diu humanis capitibus Ditem et virorum victimis Saturnum placare se crederent propter oraculum in quo erat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 31:1)
Iulius Modestus ideo sacrificari huic deae dicit, quod populus Romanus morbo qui angina dicitur praemisso voto sit liberatus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 9:1)
Et ideo ab Anco in Velabro loco celeberrimo urbis sepulta est, ac sollemne sacrificium eidem constitutum, quo dis Manibus eius per flaminem sacrificaretur, Iovique feriae consecratae, quod aestimaverunt antiqui animas a Iove dari et rursus post mortem eidem reddi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 15:1)
Iunoni enim Caprotinae die illo libero pariter ancillaeque sacrificant sub arbore caprifico in memoriam benignae virtutis quae in ancillarum animis pro conservatione publicae dignitatis apparuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 36:2)
Contendunt alii Maiam Mercurii matrem mensi nomen dedisse, hinc maxime probantes, quod hoc mense mercatores omnes Maiae pariter Mercurioque sacrificant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 19:1)
Cui pulte fabacia et larido sacrificatur, quod his maxime rebus vires corporis roborentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION