라틴어 문장 검색

Non recessit tamen miles, sed eadem exhortatione temptavit dare mulierculae cibum, done ancilla vini certe ab eo odore corrupta primum ipsa porrexit ad humanitatem invitantis victam manum, deinde refecta potione et cibo expugnare dominae pertinaciam coepit et 'Quid proderit' inquit 'hoc tibi, si soluta inedia fueris, si te vivam sepelieris, si antequam fata poscant, indemnatum spiritum effuderis?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:12)
Itaque mulier aliquot dierum abstinentia sicca passa est frangi pertinaciam suam, nec minus avide replevit se cibo quam ancilla, quae prior victa est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:18)
unus etiam, dux ac magister saevitiae, non dubitavit crus meum serrato vexare morsu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:8)
Ego et Cornelius Tacitus, adesse provincialibus iussi, existimavimus fidei nostrae convenire notum senatui facere excessisse Priscum immanitate et saevitia crimina quibus dari iudices possent, cum ob innocentes condemnandos, interficiendos etiam, pecunias accepisset.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 2:2)
Neque enim dubitabam, qualecumque esset quod faterentur, pertinaciam certe et inflexibilem obstinationem debere puniri.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 3:4)
Est aliud levius fulmen, cui dextra Cyclopum saevitiae flammaeque minus, minus addidit irae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 31:15)
Convicia Iuno non tulit et "faciam vos ipsas maxima" dixit "saevitiae monimenta meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 51:3)
"quid enim mea tela reliqui, saevitiam et vires iramque animosque minaces, admovique preces, quarum me dedecet usus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 53:8)
ne tanto imperio maneat pietate repulsa crimen saevitiae, monstrata piacula quaerit, inque fidem Christi pleno transfertur amore.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권161)
Num meam saevitiam veritus es?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 232)
similis pertinacia est;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 19)
Quae haec est pertinacia?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 596)
neque sinam ut qui nobis, mater, maledictum velit Mea pertinacia esse dicat factum, haud tua modestia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 215)
num tu quae tenuit dives Achaemenes aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes permutare velis crine Licymniae plenas aut Arabum domos, cum flagrantia detorquet ad oscula cervicem aut facili saevitia negat quae poscente magis gaudeat eripi, interdum rapere occupet?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 125)
ac sicut aves ad volatum, equi ad cursum, ad saevitiam ferae gignuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 30:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION