라틴어 문장 검색

Cyrnaeis Siculisque iugis venata virago Nebrophone cervos aliasque in vincula cogit non saevas pecudes, sed luxuriantes harenae delicias, pompam nemorum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:158)
sunt quae tepent hieme, sed aestate saevissime candent, ut adfirmant Euboicam Chalcidem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 9:4)
Sed temperet vires clementia, quoniam terribilior debet esse quam saevior, ut et obsequantur eius imperiis et diutius perennent boves, non confecti vexatione simul operum verberumque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 2:2)
quem tamen opperiri lenti est agricolae, quia saepe,dum expectatur, saeva nos hiems deprendit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 5:3)
Potest tamen, si vel parum late disposita vinea vel parum fructuosa caelumque non turbidum nec procellosum habeat, uno iugo contenta esse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 7:1)
multa sine dubio saevaque Augustus de moribus adulescentis questus, ut exilium eius senatus consulto sanciretur perfecerat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 6장4)
auxerat militum curas praematura hiems imbribus continuis adeoque saevis, ut non egredi tentoria, congregari inter se, vix tutari signa possent, quae turbine atque unda raptabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장3)
nil usquam turbidum aut discors.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 34장13)
saevum id malique moris etiam furentibus visum, ac spatium fuit quo Caesar ab amicis in tabernaculum raperetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 35장11)
simul exterritis qui obstiterant, raptum vexillum ad ripam vertit, et si quis agmine decessisset, pro desertore fore clamitans, reduxit in hiberna turbidos et nihil ausos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 38장5)
vos quoque, quorum alia nunc ora, alia pectora contueor, si legatos senatui, obsequium imperatori, si mihi coniugem et filium redditis, discedite a contactu ac dividite turbidos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 43장7)
atque ubi primum tui copia, vetera novis et quieta turbidis antehabeo, neque ob praemium, sed ut me perfidia exsolvam, simul genti Germanorum idoneus conciliator, si paenitentiam quam perniciem maluerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장9)
at ille, quanto acriora in eum studia militum et aversa patrui voluntas, celerandae victoriae intentior, tractare proeliorum vias et quae sibi tertium iam annum belligeranti saeva vel prospera evenissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 5장2)
eorum quoque meminisset, quae venti et fluctus, nulla ducis culpa, gravia tamen et saeva damna intulissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장7)
saevam vim morbi augebat persuasio veneni a Pisone accepti;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 69장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION