라틴어 문장 검색

Si fungos inutiles quis adsumpsit, radicula aut pota aut cum sale et aceto edenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 23:3)
Ex prioribus est lenticulae cum melle farina uel myrra cum uino uel creta Cimolia cum turis cortice contrita et aqua coacta atque, ubi usus necessitas incidit, aceto diluta.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 24:7)
Est etiam illa adustorum curatio, dum inflammatio est, impositam habere cum melle lenticulam:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 25:3)
colorque eius ruber est aut lenticulae similis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 6:4)
Commode uero uel super linamenta uel sine his imponitur lenticula ex melle aut malicorium ex uino coctum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 33:4)
Sed si et in carne et recens et simplex est, ac neque rugosa neque caua sede neque in articulo, sed in eo membro, quod per se inmobile non nisi cum toto corpore mouetur, satis proficiet emplastrum, quod recentibus uulneribus inponitur, dum habeat uel sale uel alumen uel squamam aeris uel aeruginem uel ex metallicis aliquid;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 41:1)
deinde postea lenticula imponi.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 55:6)
Si nihil sic proficitur, aut si maius pusularum genus occupauit, imponenda lenticula est, detractaque summa pellicula ad medicamenta lenia transeundum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 59:7)
Epinyctis post lenticulam recte herba quoque sanguinali uel uiridi coriandro curatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 60:1)
squamulasque habet pallidas, quasdam subalbidas, quasdam lenticulae similes, quibus demptis nonnumquam profluit sanguis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 66:3)
Super id uero, quod curationem recipit, inponenda lenticula mixta cum sulpure et ture, sic ut ea contrita ex aceto sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 71:6)
Paene ineptiae sunt curare uaros et lenticulas et ephelidas, sed eripi tamen feminis cura cultus sui non potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 5장 1:1)
Ex his autem, quas supra posui, uari lenticulaeque uulgo notae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 5장 1:2)
quamuis rarior ea species est, quam semion Graeci uocant, cum sit ea lenticula rubicundior et inaequalior.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 5장 1:3)
Cetera non nisi in facie, lenticula etiam in alia parte nonnumquam nasci solet;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 5장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION