라틴어 문장 검색

nam Graeca nomina quae genetivum singularem in 'dis' mittunt, in eo tantum et in dativo crescunt, in accusativo et ablativo paria sunt nominativo, ut 'tigris tigridis tigridi tigrin tigris a tigri', 'Isis Isidis Isidi Isin Isis Isi':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 16613)
fit sonitus ut ostenderet serpentum magnitudinem, quorum in lapsu fluctus movebantur, quia ait 'tranquilla per alta'. salo dicimus et salum, unde est 'salo', et sal salis, ut spumas salis aere secabat et sale tabentes artus in litore ponunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2091)
'salo' autem venit ab eo quod est hoc salum sali, nam sale tabentes ab eo quod est hic sal salis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5372)
sane quidam absurde putant Caucasum et tigris a Didone memoratas, quia nec Didoni perturbatae venire in mentem Caucasus potuit, nec tigres iuxta dum cognitae, et hoc Hyrcanae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3672)

SEARCH

MENU NAVIGATION