라틴어 문장 검색

pedibusque eius prostrata, orabat pacifica prece, ut propitius veniret et lenis, nullius diri facinoris participes popularis suos inventurus aut conscios.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 1:2)
Domine imperator, vestri esse volumus, et per vestram defensionem salvi fore confidimus.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 142)
et coeperunt fideles Baioarii dicere, quod Tassilo fidem suam salvam non haberet, nisi postea fraudulens apparuit, postquam filium suum dedit cum aliis obsidibus et sacramenta, suadente uxore sua Liutbergane.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 99:3)
Post haec omnia domnus rex Carolus per semet ipsum ad Reganesburg pervenit et ibi fines vel marcas Baioariorum disposuit, quomodo salvas Domino protegente contra iamdictos Avaros esse potuissent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 102:1)
et Critias mea delicia est et salua, Charine, pars in amore meo, uita, tibi remanet;
(아풀레이우스, 변명 9:19)
interroga, Maxime, XIIII seruos quos exhibemus, Thallus puer ubi sit et quam salue agat, interroga seruos accusatorum meorum.
(아풀레이우스, 변명 42:13)
mitto dicere multorum animalium immeditatos sonores distinctis proprietatibus admirandos, ut est taurorum grauis mugitus, luporum acutus ululatus, elefantorum tristis barritus, equorum hilaris hinnitus nec non auium instigati clangores nec non leonum indignati fremores ceteraeque id genus uoces animalium truces ac liquidae, quas infesta rabies uel propitia uoluptas ciant.
(아풀레이우스, 플로리다 17:13)
nunc quoque igitur principium mihi apud uestras auris auspicatissimum ab Aesculapio deo capiam, qui arcem nostrae Karthaginis indubitabili numine propitius tegit.
(아풀레이우스, 플로리다 18:51)
"Quam salve agit"
(아풀레이우스, 변신, 1권 24:12)
"Ecce inquit Nasus integer, incolumes oculi, salvae aures, illibatae labiae, mentum solidum."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:25)
"iste deus et auctorem suum propitius ubique comitabitur amanter neci unquam patietur ut ex animo doleas, sed frontem tuam serena venustate lactabit assidue."
(아풀레이우스, 변신, 3권 10:6)
"Ante lectuli pedes iacebat arcus et pharetra et sagittae, magni dei propitia tela;"
(아풀레이우스, 변신, 5권176)
"Adsum tuos miserata casus, adsum favens et propitia."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:4)
"et cum spatium saeculi tui permensus ad inferos demearis, ibi quoque in ipso subterraneo semirotundo me, quam vides Acherontis tenebris interlucentem Stygiisque penetralibus regnantem, campos Elysios incolens ipse, tibi propitiam frequens adorabis."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:20)
"Luci, te felicem, te beatum, quem propitia voluntate numen augustum tantopere dignatur:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 22:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION