라틴어 문장 검색

Quid mihi sacerdotem cuius precaria est castitas?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Sacerdos Peostituta.10)
proin castitatis vindicem armemus manum.
(세네카, 파이드라 4:10)
nec cura iuris sanctitas pietas fides, instabile regnum est.
(세네카, Thyestes 222:1)
Sanctitas pietas fides
(세네카, Thyestes 223:1)
Post nuptias patricii Ricimeris, id est post imperii utriusque opes eventilatas, tandem reditum est in publicam serietatem, quae rebus actitandis ianuam campumque patefecit, interea nos Pauli praefectorii tam doctrina quam sanctitate venerandis laribus excepti comiter blandae hospitalitatis officiis excolebamur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 1:1)
Unice probo gaudeo admiror, quod castitatis adfectu contubernia fugis impudicorurn, praesertim quibus nihil pensi, nihil sancti est in appetendis garriendisque turpitudinibus quique, quod verbis inverecundis aurium publicarum reverentiam incestant, granditer sibi videntur facetiari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 1:1)
2 quamquam in pectoribus earundem ita sibi sit genuina sanctitas peculiare metata domicilium, ut, si quid secus viantibus accidisset, laetaturae fuerint quoddam se pro martyre tolerasse martyrium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:4)
2 quamquam, quae tua sanctitas, semper grandia litteras nostras praemia putes.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Petronio suo salutem 2:3)
ubi in re ecclesiae, cui sanctitas tua praesidet, parvam sementem semiconfecto caespiti advena ieiunus iniecit, cuius ex solido colligendae fieri sibi copiam exorat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Censorio salutem 1:2)
vos vero tacturi paginam altaris nihil, ut audio, offertis ignis alieni, sed comitantibus victimis caritatis castitatisque fragrantissimum incensum turibulis cordis adoletis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 4:1)
tu recognosces cuncta) apud Christum tua sanctitas intercessionis effectu;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Ambrosio salutem. 1:2)
Tunc deinde quocunque in loco, domi, peregre, trans freta comes est libido, cuius ubique saltus facile possunt alicubi ignaris filios pangere vel ex aliqua seminis portione, ut ita sparsum genus per commercia humana concurrat in memorias suas, neque eas caecus incesti sanguinis agnoscat.1 Nos ab isto eventu diligentissima et fidelissima castitas sepsit, quantumque ab stupris et ab omni post matrimonium excessu, tantum et ab incesti casu tuti sumus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 18:1)
At quanto dignius fratres et dicuntur et habentur qui unum patrem deum agnoverint, qui unum spiritum biberint sanctitatis, qui de uno utero ignorantiae eiusdem ad unam lucem expaverint veritatis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 9:1)
Quid enim de castitate curarent, quam mariti tam facile donaverant?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 12:3)
o praeconium castitatis!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION