라틴어 문장 검색

nec equidem habeo, quod intellegam bonum illud, detrahens eas voluptates quae sapore percipiuntur, detrahens eas quae rebus percipiuntur veneriis, detrahens eas quae auditu e cantibus, detrahens eas etiam quae ex formis percipiuntur oculis suavis motiones, sive quae aliae voluptates in toto homine gignuntur quolibet sensu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 41:4)
saporem inquit et corporum complexum et ludos atque cantus et formas eas quibus oculi iucunde moveantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:17)
et qualis est haec aurium, tales sunt oculorum et tactionum et odorationum et saporum, quae sunt omnes unius generis ad perfundendum animum tamquam inliquefactae voluptates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 20:2)
Non est passus Agamemnon me diutius declamare in porticu, quam ipse in schola sudaverat, sed Adulescens inquit "quoniam sermonem habes non publici saporis et, quod rarissimum est, amas bonam mentem, non fraudabo te arte secreta.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 3:1)
Hinc Romana manus circumfluat et modo Graio exonerata sono mutet suffusa saporem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 5:5)
Iam ego etiam tot malis fatigatus minimum veluti gustum hauseram somni;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 22:2)
Profer et unguentum et ex illa amphora gustum, ex qua iubeo lavari ossa mea.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 77:23)
Accedit hue, quod aliqua inveniemus blandimenta, quibus saporem mutemus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 141:9)
Tu licet apportes stringentia mala palatum, tristia mandenti est melleus ore sapor.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 20:3)
Quale inquit caput est, talis praestatur sapor.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lanius et simius.4)
Sed ne religio peccet imprudens mea, Alvos accipite et ceris opus infundite, Ut ex sapore mellis et forma favi, De quis nunc agitur, auctor horum appareat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Apes et fuci vespa iudice.6)
Ad hunc gustum totum librum repromitto, quem tibi ut primum publicaverit exhibebo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 27 5:2)
sulpuris odor saporque medicatus;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 4:5)
nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum, det mihi formosa nava Iuventa manu, non tamen exacuet torpens sapor ille palatum, stabit et in stomacho pondus inerte diu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 105)
nam, quamquam sapor est adlata dulcis in unda, gratius ex ipso fonte bibuntur aquae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 58)

SEARCH

MENU NAVIGATION