라틴어 문장 검색

hanc autem nemo ducit rationem, sed omnia desiderantur ab eo, tamquam nihil denegatum sit ei quo minus quam paratissimus esset, qui publico negotio praepositus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 5 1:6)
Idibus Maus senatus frequens divinus fuit in supplicatione Gabinio deneganda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 6 1:5)
Parvitate harum inaequalitatum & tarditate motuum fit ut motus Satellitum summè regulares reperiantur, utque Astronomi recentiores aut motum omnem Nodis denegent, aut asserant tardissimè retrogradum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 10:12)
Tenebo ergo hoc temperamentum, ut ex duobus, quorum alterutrum petis, eligam id potius, in quo non solum studio tuo verum etiam iudicio satisfaciam.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 7 3:1)
sensum quendam voluptatemque percipio, si ea quae mihi denegantur amicis video superesse.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 12:2)
Idem tamen in historia magis satisfaciet vel brevitate vel luce vel suavitate vel splendore etiam et sublimitate narrandi.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 4:1)
Sed tanto magis hoc, quidquid est temporis futilis et caduci, si non datur factis - nam horum materia in aliena manu -, certe studiis proferamus, et quatenus nobis denegatur diu vivere, relinquamus aliquid, quo nos vixisse testemur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 14:1)
Composuisse me quaedam de filio vestro non dixi vobis, eum proxime apud vos fui, primum quia non ideo scripseram ut dicerem, sed ut meo amori meo dolori satisfacerem;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 10 1:1)
quo fit ut quasi otiosus securusque lector tantum elocutioni vacet, in qua satisfacere difficilius est cum sola aestimatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 13 2:3)
animadverti enim severissima quaeque vel maxime satisfacere.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 18 8:2)
An cui de meo sestertium sedecies contuli, huic quadringentorum milium paulo amplius tertiam partem ex adventicio denegem?
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 3:1)
Sed difficile est ut oratio dum recitatur satisfaciat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 6:1)
et ideo nec assertionem denegandam iis qui ex eius modi causa in libertatem vindicabuntur puto, neque ipsam libertatem redimendam pretio alimentorum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 66 2:3)
nam et iudicia amicorum promeretur et parum felix matrimonium expertus est, impetrandumque a bonitate tua per nos habet quod illi fortunae malignitas denegavit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 94 2:2)
Perstat Atlantiades, sperataque gaudia nymphae denegat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION