라틴어 문장 검색

Nescit quia oblitus, nequit quia, si recordatur et contentum tenet, sermo tamen deficit. 84.
(단테 알리기에리, Epistolae 123:3)
si de illo peccato non fuisset satisfactum per mortem Cristi, adhuc essemus filii ire natura, natura scilicet depravata. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:6)
et si quis eorum, errore confossus, vanitaret in hoc, recordetur si unquam dixit:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 131:2)
in alio vero, si quis dubius est, recordetur ea que diximus in preinmediato capitulo de trisillabo, quando pars existens endecasillabi velut eco respondet.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 202:6)
libertatis, quam nemo bonus, nisi cum anima simul amittit, pacisque, Washingtonii dextera maxime partae, animis gratissimis recordabantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.18)
Britanniae magnae, res injustas petenti, legationibus magis quam bello satisfecit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.160)
Washingtonii virtutes semper recordentur:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.240)
Quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:
(호라티우스의 두번째 편지, 277)
Nolo pristinarum necessitatum recorderis - nudos amat heremus - nolo te antiquae peregrinationis terreat difficultas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 1:11)
Recordare tiroconii tui diem, quo Christo in baptismate consepultus sacramenti verba iurasti:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 2:14)
"Pentecoste cenae mutantur in prandia, quo et traditioni ecclesiasticae satisfiat et ventrem cibo non onerent duplicato."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:107)
Nunc ira personam nobis leonis inponit, nunc cura superflua in annos multos duratura praecogitat, nec recordamur evangelii dicens:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:8)
Non recordabar evangelii, quod, qui Hierusalem egreditur, statim incidit in latrones, spoliatur, vulneratur, occiditur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 6:7)
Recordentur semper, quid apostolus Petrus praecipiat sacerdotibus:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:27)
"Imitare potius - crebro enim id repetam - sanctam matrem tuam, cuius ego quotiens recordor, venit in mentem ardor eius in Christum, pallor ex ieiuniis."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:36)

SEARCH

MENU NAVIGATION