라틴어 문장 검색

Saucius hirsutis avidum de crinibus ignem excutit inque umeros limen tellure revulsum tollit, onus plaustri, quod ne permittat in hostem, ipsa facit gravitas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 31:4)
Fugit et Orneus Lycabasque et saucius armo dexteriore Medon et cum Pisenore Thaumas, quique pedum nuper certamine vicerat omnes Mermeros (accepto tum vulnere tardius ibat!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 33:1)
terretur minimo pennae stridore columba, unguibus, accipiter, saucia facta tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 142)
forsitan hoc studium possit furor esse videri, sed quiddam furor hic utilitatis habet, semper in obtutu mentem vetat esse malorum, praesentis casus inmemoremque facit, utque suum Bacche non sentit saucia vulnus, dum stupet Idaeis exululata modis, sic ubi mota calent viridi mea pectora thyrso, altior humano spiritus ille malo est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 119)
nutabat inguen saucium, quae corporis pars vilior longeque sub cordis loco diram fovet libidinem.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus23)
piscis item sequitur calamum raptus acumine vulnifico, credula saucius ora cibo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum12)
vidit anguis inmolatam corporis sacri hostiam, vidit, et fellis perusti mox venenum perdidit, saucius dolore multo, colla fractus sibila.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae47)
at nos, subactos iugiter erroris imperio gravi, dux noster hoste saucio mortis tenebris liberat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae47)
an quoniam podii meliore in parte sedentes spectant aeratam faciem quam crebra tridenti inpacto quatiant hastilia, saucius et quam vulneribus patulis partem perfundat harenae cum fugit, et quanto vestigia sanguine signet?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2380)
caput inserit ille trilingue coniugis in fauces atque oscula fervidus intrat, insinuans oris coitu genitale venenum, nupta voluptatis vi saucia mordicus haustum frangit amatoris blanda inter foedera guttur, infusasque bibit caro pereunte salivas.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1147)
mox ubi iam caelo revolandum, pars petit aethram libera sideream plaudens super aëra pinnis, pars captiva iacet laceris et saucia plumis pugnat humi et volucres nequiquam suspicit, auras;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1217)
"aureos auferte torques, sauciorum praemia!"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.30)
his persecutor saucius pallet, rubescit, aestuat insana torquens lumina, spumasque frendens egerit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.64)
missile de multis, quae frustra sparserat, unum pulvere de campi perversos sumit in usus:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 136)
non tamen illa pedes, sed curru invecta venusto saucia mirantum capiebat corda virorum, o nova pugnandi species!
(프루덴티우스, Psychomachia, section 184)

SEARCH

MENU NAVIGATION