라틴어 문장 검색

Eaedem strages moenium et templorum, pares caedes civium et sacerdotum, nec dissimiles rapinae sacrarum divitiarum et profanarum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 14:5)
quamquam et Consualia Romulo defendunt, quod ea Conso dicaverit deo, ut volunt, consilii, eius scilicet, quo tunc Sabinarum virginum rapinam militibus suis in matrimonia excogitavit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:10)
Tarquinius Gabios tamquam in suum regnum profectus ab ultoribus veterum simultatium, quas sibi ipse caedibus rapinisque , est interfectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 621:5)
respicerent tribunal homines, castellum omnium scelerum, ubi decemvir ille perpetuus, bonis, tergo, sanguini civium infestus, virgas securesque omnibus minitans, deorum hominumque contemptor, carnificibus, non lictoribus stipatus, iam ab rapinis et caedibus animo ad libidinem verso virginem ingenuam in oculis populi Romani, velut bello captam, ab complexu patris abreptam ministro cubiculi sui clienti dono dederit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 631:1)
rapinis nullus ante modus fuit quam omnia diuturna felicitate cumulata bona egesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 382:3)
quattuor milia hominum erant, mixti ex omni conluvione, exsules, obaerati, capitalia ausi plerique, cum in civitatibus suis ac sub legibus vixerant, et postquam eos ex variis causis fortuna similis conglobaverat Agathyrnam, per latrocinia ac rapinam tolerantes vitam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 576:1)
caedes passim rapinasque et incendia facta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 53:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION