라틴어 문장 검색

pro quibus amissis utinam contingere possit hic saltem profugo glaeba colenda mihi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 825)
Naso suo profugus mittit tibi, Flacce, salutem, mittere rem siquis, qua caret ipse, potest, longus enim curis vitiatum corpus amans non patitur vires languor habere suas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 101)
huic tu cum placeas et vertice sidera tangas, scripta tamen profugi vatis habenda putas, scilicet ingeniis aliqua est concordia iunctis, et servat studii foedera quisque sui:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 519)
Regia progenies, cui nobilitatis origo nomen in Eumolpi pervenit usque, Coty, fama loquax vestras si iam pervenit ad auris, me tibi finitimi parte iacere soli, supplicis exaudi, iuvenum mitissime, vocem, quamque potes, profugo (nam potes) adfer opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 91)
sceptra tenente illo liquidas fecisse per auras nescioquam dicunt Iphigenian iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 231)
Si vacat exiguum profugo dare tempus amico, o sidus Fabiae, Maxime, gentis, ades, dum tibi quae vidi refero, seu corporis umbra seu veri species seu fuit ille sopor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 31)
et in multis me, precor, esse velit, at tu, cum tali populus sub principe simus, adloquio profugi credis inesse metum?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 621)
tu modo per superos, quorum certissimus ille est, quo tuus assidue principe crevit honor, effice constanti profugum pietate tuendo, ne sperata meam deserat aura ratem, quid mandem, quaeris?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1214)
Romulus (hoc illo sceptra tenente fuit)
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권279)
"per tibi ego hunc iuro fortem castumque cruorem perque tuos manes, qui mihi numen erunt, Tarquinium profuga poenas cum stirpe daturum, iam satis est virtus dissimulata diu."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권550)
"reddita Saturno sors haec erat, optime regum, a nato sceptris excutiere tuis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권125)
"Phrygiae tunc sceptra tenebat Attalus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권182)
"quid gravius victore Gyge captiva tulissem, quam nunc te caeli sceptra tenente tuli?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권412)
"assidet inde Iovi, Iovis est fidissima custos et praestat sine vi sceptra tenenda Iovi."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권24)
"aurea cur dextrae sceptra dedere meae?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권22)

SEARCH

MENU NAVIGATION