라틴어 문장 검색

At cum idem globi ignium sine intermissione modo alta peterent, modo ima baratri repeterent, cerno omnia, quae ascendebant, fastigia flammarum plena esse spiritibus hominum, qui instar fauillarum cum fumo ascendentium, nunc ad sublimiora proicerentur, nunc retractis ignium uaporibus relaberentur in profunda.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 1:14)
Ergo cum tenuem fuero mutatus in umbram candidaque ossa supra nigra fauilla teget, ante meum ueniat longos incompta capillos et fleat ante meum maesta Neaera rogum;
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 26)
scintillam levem ignis inditam plumae folle fabrili ad caput fistulae imposito flando accenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 84:2)
tum igitur tibi aquae erit cupido, genus qui restinguas tuom, atque si eris nactus, proinde ut corde amantes sunt cati - ne scintillam quidem relinques, genus qui congliscat tuom.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 267)
deinde congestis et spisse calcatis carbonibus inducitur e sabulone et calce et favilla mixta materies crassitudine semipedali.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장20)
item cum primo aqua a capite inmittitur, ante favilla inmittetur, uti coagmenta, si qua sunt non satis oblita, favilla oblinantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장43)
Huic Instantiae non subjungitur negativa alia, quam ut bene notetur non excitari scintillas ex silice et chalybe aut alia aliqua substantia dura nisi ubi excutiuntur minutiae aliquae ex ipsa substantia lapidis vel metalli, neque aerem attritum unquam per se generare scintillas, ut vulgo putant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 114:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION