라틴어 문장 검색

Octavo dehinc die Turci, viri militares et arte belli illustres, surrexerunt ab urbe Nicaea, numero centum, regionem et urbes in montanis sitas perlustrantes, scire et intelligere volentes de praeda et rapinis quas Galli abduxerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 38:8)
» Secretum ergo tuum, de quo non vis, ut sciatur, vel nonpotes habere consilium, quin reveletur, tibi soli habeas, nullique manifestes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 56:12)
Benedicite Dominum iustitiae et exaltate regem saeculorum. Ego in terra captivitatis meae confiteor illi et ostendo virtutem et maiestatem eius genti peccatorum. Convertimini, peccatores, et facite iustitiam coram illo. Quis scit, si velit vos et faciat vobis misericordiam?
(불가타 성경, 토빗기, 13장6)
exemplum porro gignundis rebus et ipsa notities hominum divis unde insita primum est, quid vellent facere ut scirent animoque viderent, quove modost umquam vis cognita principiorum quidque inter sese permutato ordine possent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 5:16)
praeterea si non alii quoque vocibus usi inter se fuerant, unde insita notities est utilitatis et unde data est huic prima potestas, quid vellet facere ut sciret animoque videret?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:8)
Si ergo nihil est quod me hoc scire prohibeat, volo in medium proferatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 16:3)
quin potius, si quid callet vestra sapientia, scire ex vobis volo, ovumne prius extiterit an gallina?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 1:3)
et sciendum hoc eum velle ostendere, toto anno iaci fulmen:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4293)
sciendum tamen, voluisse eum gestum proprie exprimere, quem in ipsius lupae cernimus statuis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6314)
sciendum deinde est voluisse maiores in his signis esse deorum domicilia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 336)
et licet alii hoc a Vergilio dictum per poeticam licentiam velint, tamen sciendum est, eum poeticae licentiae inseruisse philosophiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2437)
volo te hoc scire) Pompeius togulam illam pictam silentio tuetur suam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 12:4)
nam ὁδοῦ πάρεργον volo te hoc scire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 1 11:10)
cuius de itinere etiam ex te velim si quid scies cognoscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 23 2:11)
hoc ego idcirco nosse te volui, ut scires hospitium tibi ubi parares, vel potius ut utrubique (quid enim ille facturus sit incertum est), et simul ostentavi tibi me istis esse familiarem et consiliis eorum interesse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 6 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION