라틴어 문장 검색

cerae p. z. olei tantumdem, resinae terebinthinae ad nucis juglandis magnitudinem, simul incoquuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXIV De acopis. 2:2)
quale est quod fit ad ulcera purganda et implenda, maxime inter nervos, paribus portionibus inter se mixtis, butyri, medullae vitulinae, sevi vitulini, adipis anserinae, cerae, mellis, resinae terebinthinae, rosae, olei cicini:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXIV De acopis. 3:2)
cadmiae, cerae, singulorum p. )-(. VIII.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 26:14)
rosae quantum satis sit ad ceram simul cum eis molliendam.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 26:15)
sed eadem medicamenta arida in calamum scriptorium conjicienda sunt, isque ori fistulae aptandus, inspirandumque, ut ea medicamenta intus compellantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 54:3)
At ubi jam exulceratio est, id, quod fit ex sulphuris p. )-(. I. cerae p. )-(. IV.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 73:9)
Id autem, quod subinde raditur, illini atramento scriptorio satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IV De Areis. 3:8)
si ea majora valentioraque sunt, fissis scriptoriis calamis contegenda, ac, ne quid lacerent, sic evellenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 8:5)
Id vel calido pane, vel cera subinde calefacta foveri oportet sic, ne nimius is calor sit, sed facile ea parte sustineatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 4:3)
Apud quosdam tamen positum est, vel fictilem fistulam, vel enodem scriptorium calamum in narem esse conjiciendum, sursum ad os perveniat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XI De ozaena. 1:3)
Ex quibus, si qua erunt arida, per scriptorium calamum inspirabuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 3:6)
Ac si ne tum quidem rima manifesta est, inducendum super os atramentum scriptorium est, deinde scalpro id deradendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 6:2)
non ego luxuriem regum moremque secutus quaesivi vultum tabulis ut nuntia formae lena per innumeros iret pictura penates, nec variis dubium thalamis lecturus amorem ardua commisi falsae conubia cerae.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:13)
platano namque ille sub alta fusus inaequales cera texebat avenas Maenaliosque modos et pastoralia labris murmura temptabat relegens orisque recursu dissimilem tenui variabat harundine ventum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae20)
qualis Cybeleia quassans Hyblaeus procul aera senex revocare fugaces tinnitu conatur apes, quae sponte relictis descivere favis, sonituque exhaustus inani raptas mellis opes solitaeque oblita latebrae perfida deplorat vacuis examina ceris.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:107)

SEARCH

MENU NAVIGATION