라틴어 문장 검색

et mihi, multa cogitanti, multaque scrutanti, major bello, an pace fuerit, dicere, in primis difficile videtur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.224)
Arcanum neque tu scrutaberis illius umquam,commissumque teges et uino tortus et ira;
(호라티우스의 첫번째 편지, 1818)
adde cruorem stultitiae atque ignem gladio scrutare.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장195)
"respice primum et scrutare viros;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II28)
Mullus erit domini, quem misit Corsica vel quem Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est et iam defecit nostrum mare, dum gula saevit, retibus adsiduis penitus scrutante macello proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem, instruit ergo focum provincia, sumitur illinc quod captator emat Laenas, Aurelia vendat.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V45)
Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian quam Grai memorant nec nostra dicere lingua concedit nobis patrii sermonis egestas, sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 20:1)
nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 26:4)
nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa gignier et taetro concrescere odore bitumen, denique ubi argenti venas aurique secuntur, terrai penitus scrutantes abdita ferro, qualis expiret Scaptensula subter odores?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:15)
Cum inter haec subito Saturnus non conparuisset, excogitavit Ianus honorum eius augmenta.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 24:1)
Sed cum saepe eveniret ut nundinae modo in anni principem diem modo in Nonas caderent (utrumque autem perniciosum rei publicae putabatur), remedium quo hoc averteretur excogitatum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 16:1)
Quia Saturnalibus optimo dierum, ut ait Veronensis poeta, nec voluptas nobis ut Stoicis tamquam hostis repudianda est, nec ut Epicureis summum bonum in voluptate ponendum, excogitemus alacritatem lascivia carentem:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 8:1)
Placuit universis laetitiae excogitata sobrietas:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 16:1)
Longum fiat, si enumerare velim quot instrumenta gulae inter illos vel ingenio excogitata sint vel studio confecta.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 1:1)
Nos id altius scrutati animadvertimus doctum poetam antiquissimorum Graecorum more, sicut docebit auctoritas, elocutum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 4:1)
Nam, si Homeri latentem prudentiam scruteris altius, delinimentum illud quod Helena vino miscuit, Νηπενθές τ’ ἄχολόν τε κακῶν ἐπίληθον ἁπάντων, non herba fuit, non ex India sucus, sed narrandi oportunitas quae hospitem moeroris oblitum flexit ad gaudium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION