라틴어 문장 검색

huius rei ignarus Demetrius quin comisatum inquit ad fratrem imus et iram eius, si qua ex certamine residet, simplicitate et hilaritate nostra lenimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 71:1)
age nunc reside, cave modo ne gratiis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, PROLOGVS3)
neque ieiuniosiorem neque magis ecfertum fame vidi nec quoi minus procedat quidquid facere occeperit, ita venter gutturque resident esurialis ferias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 14)
eu hercle in vobis resident mores pristini, ad denegandum ut celeri lingua utamini.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, PROLOGVS8)
sunt enim nonnulli loci naturaliter inpedientes vocis motus, uti desonantes, qui graece dicuntur κατηχοῦντεσ, circumsonantes, qui apud eos nominantur περιηχοῦντεσ, item resonantes, qui dicuntur ἀντηχοῦντεσ, consonantesque, quos appellant συνηχοῦντασ. desonantes sunt, in quibus vox prima, cum est elata in altitudinem, offensa superioribus solidis corporibus repulsaque residens in imo opprimit insequentis vocis elationem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 8장2)
Hae glaebae, cum collectae sunt, in officina propter umoris plenitatem coiciuntur in fornacem, ut interarescant, et is qui ex his ab ignis vapore fumus suscitatur, cum resedit in solum furni, invenitur esse argentum vivum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장6)
exemptis glaebis guttae eae, quae residebunt, propter brevitates non possunt colligi, sed in vas aquae converruntur et ibi inter se congruunt et una confunduntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 8장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION