라틴어 문장 검색

Ex stibadio aqua velut expressa cubantium pondere sipunculis effluit, cavato lapide suscipitur, gracili marmore continetur atque ita occulte temperatur, ut impleat nec redundet.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 36:4)
neuter contumeliis temperavit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 4:3)
Indignatiunculam, quam in cuiusdam amici auditorio cepi, non possum mihi temperare quo minus apud te, quia non contigit coram, per epistulam effundam.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 17 1:1)
A quo vitio tu longe recessisti, scio, sed temperare mihi non possum quominus laudem similis monenti, quod eum modum tenes ut discrimina ordinum dignitatumque custodias;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 5 3:1)
Quorum si nihil nobis loci natura praestaret, expeditum tamen erat cataractis aquae cursum temperare.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 61 4:2)
Si me non veterum commendant magna parentum Nomina, si nostri sanguinis auctor eques, Nec meus innumeris renovatur campus aratris, Temperat et sumptus parcus uterque parens - At Phoebus comitesque novem vitisque repertor Hac faciunt, et me qui tibi donat, Amor, Et nulli cessura fides, sine crimine mores Nudaque simplicitas purpureusque pudor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 37)
Illic, sideream mundi qui temperat arcem, Exiguus tenero lac bibit ore puer.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1013)
Iustitia vires temperat ille suas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 613)
laeti Fornace coloni orant, ut fruges temperet illa suas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권333)
illa quidem totum dignissima temperat orbem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권64)
"2 hinc sata Maiestas, quae mundum temperat omnem."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권11)
nec se, quin horrens auderent tangere saetis vellus, Achilleae continuere manus, dumque senex tractat squalentia tela venenis, excidit et laevo fixa sagitta pede est, ingemuit Chiron traxitque e corpore ferrum, et gemit Alcides Haemoniusque puer, ipse tamen lectas Pagasaeis collibus herbas temperat et vana volnera mulcet ope:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권244)
Ambiguum, Clymene, precibus Phaethontis an ira mota magis dicti sibi criminis utraque caelo bracchia porrexit spectansque ad lumina solis "per iubar hoc" inquit "radiis insigne coruscis, nate, tibi iuro, quod nos auditque videtque, hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem, Sole satum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 76:2)
"Hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce, cepit amor Solem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 19:1)
Adfuit huic turbae metas imitata cupressus, nunc arbor, puer ante deo dilectus ab illo, qui citharam nervis et nervis temperat arcum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION