라틴어 문장 검색

simul iuncta turris ictibus saxorum cessit, qua septimani dum nituntur cuneis, tertianus securibus gladiisque portam perfregit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 29장4)
socii ad munia pacis redirent securi velut confecto bello quod Romanae manus excepissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 71장5)
sic veteres auctores, sed gnari locorum tradunt undantis bitumine moles pelli manuque trahi ad litus, mox, ubi vapore terrae, vi solis inaruerint, securibus cuneisque ut trabes aut saxa discindi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장21)
Thurinum cognominatum satis certa probatione tradiderim nactus puerilem imagunculam eius aeream ueterem ferreis et paene iam exolescentibus litteris hoc nomine inscriptam, quae dono a me principi data inter cubiculi Lares colitur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 7장 1:2)
alii, exequiarum die ponendos anulos aureos ferreosque sumendos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 100장 2:4)
incolumi nam te ferrea semper erunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 59장 1:9)
murmillonem e ludo rudibus secum battuentem et sponte prostratum confodit ferrea sica ac more uictorum cum palma discucurrit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 32장 2:2)
ciuitatem R. usurpantes in campo Esquilino securi percussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 25장 3:2)
in hunc dixit Licinius Crassus orator non esse mirandum, quod aeneam barbam haberet, cui os ferreum, cor plumbeum esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 2장 2:1)
In praeparanda expeditione primam curam habuit deligendi uehicula portandis scaenicis organis concubinasque, quas secum educeret, tondendi ad uirilem modum et securibus peltisque Amazonicis instruendi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 44장 1:1)
non multo post in Cantabriae lacum fulmen decidit repertaeque sunt duodecim secures, haud ambiguum summae imperii signum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 8장 2:2)
cum per omne iter dextra sinistraque oppidatim uictimae caederentur, taurus securis ictu consternatus rupto uinculo essedum eius inuasit elatisque pedibus totum cruore perfudit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 18장 1:2)
ferreae quoque manus - harpagonas vocant - , quas operibus hostium inicerent, corvique et alia tuendis urbibus excogitata praeparabantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 15:3)
Corvi vero et ferreae manus tormento remissae plerosque rapiebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 30:3)
equitibus equisque tegumenta erant ex ferreis lamminis serie inter se conexis, quis antea praeter iacula nihil dederat, scuta gladiique adiciebantur, equorumque greges peditibus distributi sunt, ut maior pristino esset equitatus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION