라틴어 문장 검색

hunc plausus hiantem per cuneos - geminatus enim plebisque patrumque - corripuit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:16)
te semper anteit saeva Necessitas, clavos trabalis et cuneos manu gestans aena nec severus uncus abest liquidumque plumbum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 354)
nam ut vascula oris angusti superfusam humoris copiam respuunt, sensim autem influentibus vel etiam instillatis complentur, sic animi puerorum quantum excipere possint videndum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 95:1)
nunc acie directa nunc cuneis, Nunc auxiliis nunc legione pugnabitur, nonnunquam terga etiam dedisse simulata fuga proderit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 189:2)
est autem gestus ille maxime communis, quo medius digitus in pollicem contrahitur explicitis tribus, et principiis utilis cum leni in utramque partem motu modice prolatus, capite atque humeris sensim ad id, quo manus feratur, obsecundantibus, et in narrando certus, sed tum paulo productior, et in exprobrando et coarguendo acer atque instans, longius enim partibus his et liberius exeritur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 239:1)
interim tamen recedere sensim datur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 274:4)
iam cantici quiddam habent sensimque resupina sunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 314:6)
Sed cum viderit gravia, in quibus volutabatur, incerta, ancipitia, referet pedem, non vertet terga, sed sensim recedet in tutum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 8:4)
Si haec mihi perscripseris, tunc tibi audebo mandare, ut in honorem meum Aetnam quoque ascendas, quam consumi et sensim subsidere ex hoc colligunt quidam, quod aliquando longius navigantibus solebat ostendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 2:1)
Ista nata sunt iam nascente luxuria, in quadratum tigna decidere et serra per designata currente certa manu trabem scindere, Nam primi cuneis scindebant fissile lignum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 9:1)
inuadere hostes iubet, obstantis cuneos gladiis diducere;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 4:8)
Quemadmodum quaedam hastilia detorta, ut corrigamus, adurimus et adactis cuneis, non ut frangamus sed ut explicemus, elidimus, sic ingenia vitio prava dolore corporis animique corrigimus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 33:6)
Nec ego negaverim aliquando cedendum, sed sensim relate gradu et salvis signis, salva militari dignitate ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 45:2)
gemit illa multo volnere impresso minax frangitque cuneos, resilit incussus chalybs volnusque ferrum patitur et rigidum est parum.
(세네카, Hercules Oetaeus 24:15)
nam Bistonios Aquilonis hiatus proxima Calchidici sensim tuba temperat Euri.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 21)

SEARCH

MENU NAVIGATION