라틴어 문장 검색

Ad haec ego risum subicio:
(아풀레이우스, 변신, 1권 19:21)
Ad haec ego subiciens,
(아풀레이우스, 변신, 2권 12:1)
Ad haec ego subiciens:
(아풀레이우스, 변신, 2권 20:1)
"Sic ergo distentis et sub uno tecto separatis amatoribus tetra nox exanclata."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:86)
"Quem ad finem cantherium istum venui frustra subiciemus, et vetulum et extritis ungulis debilem et dolore deformem et in hebeti pigritia ferocem nec quicquam amplius quam ruderarium cribrum?"
(아풀레이우스, 변신, 8권 11:8)
Haec et alias similes afannas frustra blaterantes eos retrorsus abducunt pagani statimque vinctos in Tullianum compingunt cantharoque et ipso simulacro, quod gerebant, apud fani donarium redditis ac consecratis, altera die productum me rursum voce praeconis venui subiciunt septemque nummis carius, quam prius me comparaverat Philebus, quidam pistor de proximo castello praestinavit, protinusque frumento etiam coemto affatim onustum per iter arduum, scrupis et cuiuscemodi stirpibus infestum ad pistrinum, quod exercebat, perducit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 10:7)
Ad haec ultima pistoris illa uxor subiciens,
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:1)
ergo igitur Graece subiciens miles
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:8)
Subicit alius:
(아풀레이우스, 변신, 10권 14:7)
Nam puelli puellaeque virenti florentes aetatula, forma conspicui, veste nitidi, incessu gestuosi, Graecanicam saltaturi Pyrrhicam dispositis ordinationibus decoros ambitus inerrabant, nunc in orbem rotatum flexuosi, nunc in obliquam seriem connexi et in quadratum patorem cuneati et in catervae discidium separati.
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:7)
qui se totum subicit tuae voluntati;
(ARCHIPOETA, IV22)
non eam subicere possent annis mille.
(ARCHIPOETA, IX96)
Item cum aliquid strenue atque alacriter agitis et inpigre operamini sive in orationibus sive in ieiuniis sive in elemosynis vel tribuentes aliquid indigentibus vel donantes iniurias, sicut et deus in Christo donavit nobis, sive edomantes perniciosas consuetudines castigantesque corpus et servituti subicientes sive sufferentes tribulationem et ante omnia vos ipsos invicem in dilectionem - quid enim sufferat, qui fratrem non suffert?
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 3:1)
"Quanta possum supplicatione deposco, ut si defendenda res est, innoxius defendatur, ab innocentibus molestia separetur."
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 7:9)
Difficillime quippe intelleguntur in eo quinque libri, si non adsit qui non solum disputantium possit separare personas, verum etiam pronuntiando ita sonare morulas syllabarum, ut eis exprimantur sensumque aurium feriant genera numerorum, maxime quia in quibusdam etiam silentiorum dimensa intervalla miscentur quae omnino sentiri nequeunt, nisi auditorem pronuntiator informet.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION