라틴어 문장 검색

Longum post haec referre ludibrio habita fata Carbonis, fata Sorani, Plaetorios atque Venuleios, Baebium sine ferro ritu ferarum inter manus laniatum, Marium, ducis ipsius fratrem, apud Catuli sepulcrum oculis effossis, manibus cruribusque effractis servatum aliquandiu, ut per singula membra more- retur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 25:1)
Quod ubi desperavit a principe servarique se triumpho vidit, incautiorem nancta custodiam in mausoleum se (sepulchra regum sic vocant) recepit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 10:2)
et quoniam dubio procul esse videtur omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 7:8)
sed et ipsa festorum nomina secundum regulam declinata apud veteres repperio, siquidem Varro Feralium diem ait a ferendis in sepulchra epulis dici.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 14:1)
Cato ait Larentiam meretricio quaestu locupletatam post excessum suum populo Romano agros Turacem Semurium Lintirium et Solinium reliquisse, et ideo sepulchri magnificentia et annuae parentationis honore dignatam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 16:1)
Sepulchri similis nihil nisi nomen retineo.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 3:11)
] Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulchrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 11:6)
At pius Aeneas ingenti mole sepulchrum Inponit, suaque arma viro remumque tubamque Monte sub aerio, qui nunc Misenus ab illo Dicitur, aeternumque tenet per secula nomen.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 10:2)
Reges per regem statuasque sepulchraque quaerunt;
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 17:4)
Et me consortem nati concede sepulchro Alius dixisset:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 4:2)
Et me consortem nato concede sepulchri Et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 4:3)
Tollentemque caput gelidas Anienis ad undas Agricolae fracto Marium fugere sepulchro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:35)
Sed postquam condidit urna Supremos cineres, miserando concita vultu, Effusas laniata comas, concussaque pectus Verberibus crebris, cineresque ingesta sepulcri, Non aliter placitura viro, sic moesta profatur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:5)
Sternere profecto, Ut Catulo iacuit Lepidus, nostrasque secures Passus, Sicanio tegitur qui Carbo sepulcro, Quique feros movit Sertorius exsul Iberos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:14)
Non, quia te superi patrio privare sepulchro Maluerint, Phariae busto damnantur arenae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:56)

SEARCH

MENU NAVIGATION