라틴어 문장 검색

162. Difficultas, ut serio animo haec accipiatur provocatio, cum deteriore coniungitur condicione ethica et culturali quae detrimentum oecologicum comitatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 210:1)
Praeterea, haec incapacitas serio animo cogitandi de futuris generationibus cum nostra coniungitur incapacitate amplificandi prospectum nostrarum sollicitudinum et cogitandi de illis qui a progressione excluduntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 210:4)
Praeterea cum de biodiversitate fit mentio, summum respicitur uti copia oeconomicarum opum, quae adhiberi potest, at serio animo verum rerum pondus, earum momentum apud personas et culturas, commoditates necessitatesque pauperum non considerantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 244:6)
nunc, nunc severum vivitur, nunc nemo temptat ludicrum, inepta nunc omnes sua vultu colorant serio.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus10)
seria, ludicra, verba, iocos, denique quod sumus aut agimus, trina superne regat pietas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum4)
id vero serio Triumphat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 113)
Ait rem divinam fecisse, et rem seriam Velle agere mecum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 39)
" Relevi dolia omnia, omnes serias;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 181)
Iocone an serio illaec dicat, nescio;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 277)
posthabui tamen illorum mea seria ludo:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS10)
omnes eodem cogimur, omnium versatur urna serius ocius sors exitura et nos in aeternum exilium inpositura cumbae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 38)
tristia maestum voltum verba decent, iratum plena minarum, ludentem lasciva, severum seria dictu.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 4:7)
verum ita risores, ita commendare dicacis conveniet Satyros, ita vertere seria ludo, ne, quicumque Deus, quicumque adhibebitur heros, regali conspectus in auro nuper et ostro, migret in obscuras humili sermone tabernas aut, dum vitat humum, nubis et inania captet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:2)
' hae nugae seria ducent in mala derisum semel exceptumque sinistre.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 13:17)
ut pueris olim dant crustula blandi doctores, elementa velint ut discere prima - sed tamen amoto quaeramus seria ludo:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.20)

SEARCH

MENU NAVIGATION