라틴어 문장 검색

serpit per omne corpus Lethaea vis, nec ullum miseris doloris aegri patitur manere sensum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum4)
Paulus, dum fragiles cogere surculos et densere foci congeriem studet, incautam cumulis inseruit manum, torpebat glacie pigra ubi vipera sarmentis laqueos corporis inplicans.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권4)
exclamant alii, quod cute livida virus mortiferum serpere crederent.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권7)
seps insueta subit serpere flexibus et vibrare sagax eloquii caput:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권17)
"atque aevum statui, sub quo generosa probarem pectora, ne torpens et non exercita virtus robur enervatum gereret sine laude palaestrae."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 247)
nam postquam semine adulto incipiunt calidis corpuscula parva latebris serpere motatumque uterum vibrata ferire, aestuat interno pietatis crimine mater carnificemque gemit damnati conscia sexus progeniem, saepti rumpentem obstacula partus, nam quia nascendi nullus patet exitus, alvus fetibus in lucem nitentibus excruciata carpitur atque viam lacerata per ilia pandit, tandem obitu altricis prodit grex ille dolorum ingressum vitae vix eluctatus et ortum per scelus exculpens;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1149)
Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris incipit, et dono divom gratissima serpit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 12:1)
torpent infractae ad proelia vires.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 17:15)
Talibus incensa est iuvenum sententia dictis iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 12:1)
accipe iussis carmina coepta tuis, atque hanc sine tempora circum inter victrices hederam tibi serpere laurus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS5)
Pater ipse colendi haud facilem esse viam voluit, primusque per artem movit agros curis acuens mortalia corda nec torpere gravi passus sua regna veterno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:2)
intereunt pecudes, stant circumfusa pruinis corpora magna boum, confertoque agmine cervi torpent mole nova et summis vix cornibus extant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:9)
continuo culpam ferro compesce, prius quam dira per incautum serpant contagia volgus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:10)
serpit humi tutus nimium timidusque procellae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 1:17)
gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem, si, quicquid vidit melius peiusve sua spe, defixis oculis animoque et corpore torpet?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 65)

SEARCH

MENU NAVIGATION