라틴어 문장 검색

14. Minime mirum erat (cum delicta tam levia, mulctae tam graves essent) si thesauri regis reconditi quos moriens reliquit, quorumque pars maxima in locis occultis sub clave et custodia sua propria Rinchmondiae reposita erat, ascendissent ad summam quinque millionum et dimidiae aureorum, massam certe grandem pecuniae etiam pro ratione temporum praesentium.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 14:1)
atque simul notantibus ad quantam distantiam (sexaginta scilicet ad minimum milliariorum) corpora, eaque tantum albicantia, subito hic apud nos cernantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:8)
Post eum restauravit Nehemias filius Azboc princeps dimidiae partis vici Bethsur usque contra sepulcra David et usque ad piscinam, quae repleta est, et usque ad domum Fortium.
(불가타 성경, 느헤미야기, 3장16)
Dixitque ad eam rex: " Quid vis, Esther regina? Quae est petitio tua? Etiamsi dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi ".
(불가타 성경, 에스테르기, 5장3)
Dixitque ei rex, postquam vinum biberat: " Quid petis, ut detur tibi, et pro qua re postulas? Etiamsi dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis ".
(불가타 성경, 에스테르기, 5장6)
Dixitque ei rex etiam in secundo die, postquam vino incaluerat: " Quae est petitio tua, Esther, ut detur tibi, et quid vis fieri? Etiamsi dimidiam regni mei partem petieris, impetrabis ".
(불가타 성경, 에스테르기, 7장2)
Et emi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei.
(불가타 성경, 호세아서, 3장2)
Et tradidit ei dimidium exercitum et elephantos et mandavit ei de omnibus, quae volebat, et de inhabitantibus Iudaeam et Ierusalem,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장34)
Et rex assumpsit dimidium exercitum residuum et exivit ab Antiochia de civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo et transfretavit Euphratem flumen et perambulabat superiores regiones.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장37)
Et sequenti anno congregavit virorum electorum sexaginta milia et equitum quinque milia, ut debellaret eos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장28)
Et crediderunt ei. Et comprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die, secundum verbum quod scripsit:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장16)
et pro tertia parte seminis et pro dimidia parte fructus ligni, quod debetur mihi accipere, remitto ex hodierno die et deinceps accipere a terra Iudae et a tribus regionibus, quae additae sunt illi ex Samaritide et Galilaea, ex hodierna die et in totum tempus;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장30)
promittens regi per interpellationem argenti talenta trecenta sexaginta et ex reditu quodam alio talenta octoginta;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장8)
Rursus multitudinis alia sunt per se, ut tres vel quattuor vel tetragonus vel quilibet numerus, qui ut sit nullo indiget Alia vero per se ipsa non constant, sed ad quiddam aliud referuntur, ut duplum, ut dimidium, ut sesqualterum vel sesquitertium et quicquid tale est, quod, nisi relatum sit ad aliud, ipsum esse non possit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:7)
Inter quaternarium vero et senarium idem ij sunt, ad quaternarium medietas, ad senarium pars tertia iij vero, qui sequuntur, qui inter vj et viiij constituti sunt medii, sunt quidem senarii dimidium, pars vero tertia novenarii.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Alternatim positis quadratis et parte altera longioribus qui sit eorum consensus in differentiis et in proportionibus 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION