라틴어 문장 검색

admovenda partibus iis, pro quibus metuimus, sicca et calida fomenta sic, ne statim vehementissimi calores incipiant, sed paulatim increscant:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XI Curatio frigoris quod febrem praecedit. 1:6)
Deinde eodem modo, quo in frigore praeceptum est, antequam inhorrescere possit, operiatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XII Curatio horroris in febribus. 4:5)
sudor autem supra consuetudinem, et modo, et tempore, ex toto thorace et cervicibus, atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 1:6)
maximeque utiles naturales et siccae sudationes sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 6:2)
fomentis siccis calidisque utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 9:4)
sudor primum labore ipsius corporis, deinde etiam siccis sudationibus evocandus:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXV De Elephantia. 3:1)
Haec nares claudit, vocem obtundit, tussim siccam movet:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 2:2)
nam sicca spiritum elidunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 2:7)
thorax fomentis, cataplasmatisque calidis, aut siccis, aut etiam humidis adjuvandus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VIII De difficultate spirandi. 3:2)
Est etiam non vana opinio, vulpinum jecur, ubi siccum et aridum factum est, contundi oportere, polentamque ex eo potioni aspergi:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VIII De difficultate spirandi. 4:1)
At si sicca tussis est, quum ea vehementissime urget, adjuvat vini austeri cyathus assumtus, dum ne amplius id, interposito tempore aliquo, quam ter aut quater fiat:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, X De tussi. 3:1)
prosunt sicca et calida fomenta, sed non vehementissima.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 2:3)
Interdum etiam sicca tussis est, quae nihil emolitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 2:1)
deinde, quum paulum inflammatio se remisit, siccis et calidis fomentis uti.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 3:2)
Ubi is dolor coepit, admovere sicca et calida fomenta oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXI De morbo intestini plenioris. 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION