라틴어 문장 검색

Morte obita quales fama est volitare figuras.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 48:1)
eo dicente deum domus alta silescit, Et tremefacta solo tellus, silet arduus aether.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 26:2)
at nos et inter pocula silemus, tamquam debeat seriis vel etiam philosophis carere tractatibus tale convivium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 1:3)
Nam si, sicut apud Athenas Atticas Areopagitae tacentes iudicant, ita inter epulas oportet semper sileri, non est ultra quaerendum, inter mensas philosophandum necne sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 17:2)
sed quantum, volucres cum bruma coercet, Rura silent, mediusque tacet sine murmure pontus, Tanta quies.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:61)
Insonuere tubae, et quanto clamore cohortes Miscentur, tantum nox atra silentibus umbris Edidit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:33)
Quorum qui maximus aevo Aruns incoluit desertae moenia Lucae, Fulminis edoctus motus, venasque calentes Fibrarum, et monitus volitantis in aere pennae, Monstra iubet primum, nullo quae semine discors Protulerat natura, rapi, sterilique nefandos Ex utero fetus infaustis urere flammis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:37)
Dum iuga curvantur mali, dumque ardua pinus Erigitur, pavidi classis siluere magistri:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:36)
Me non Lethaeae, coniux, oblivia ripae Immemorem fecere tui, regesque silentum Permisere sequi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:14)
Thesproti, Dryopesque ruunt, quercusque silentes Chaonio veteres liquerunt vertice Selloe.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:6)
Moerentia tecta Caesar habet, vacuasque domos, legesque silentes, Clausaque iustitio tristi fora.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:15)
Non ullo saecula dono Nostra carent maiore deum, quam Delphica sedes Quod siluit, postquam rege timuere futura, Et superos vetuere loqui.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:19)
seu sponte deorum Cirrha silet, fatique sat est arcana futuri Carmine longaevae vobis commissa Sibyllae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:31)
49 Appius Pompeianus consulit oraculum Delphicum, quod diu siluerat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권5)
Iam castra silebant;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION