라틴어 문장 검색

Καί κεφαλὰς Ἅιδῃ, καὶ τῷ πατρὶ πέμπετε φῶτα, Herculem ferunt postea cum Geryonis pecore per Italiam revertentem suasisse illorum posteris, ut faustis sacrificiis infausta mutarent inferentes Diti non hominum capita sed oscilla ad humanam effigiem arte simulata, et aras Saturnias non mactando viro sed accensis luminibus excolentes, quia non solum virum sed et lumina φῶτα significat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 31:2)
Quae cum a Livio in castris distributae fuissent, viros plurimo vino provocaverunt diem festum apud se esse simulantes:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 39:1)
quae pari religione Apollinem itemque lupum, hoc est λύκον, colit, in utroque solem venerans, quod hoc animal rapit et consumit omnia in modum solis ac plurimum oculorum acie cernens tenebras noctis evincit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 40:2)
rursumque Adonin redditum Veneri credi volunt, cum sol evictis sex signis inferioris ordinis incipit nostri circuli lustrare hemisphaerium cum incremento luminis et dierum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 3:2)
Sparserat et latices simulatos fontis Averni.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 7:5)
illa usque minatur Et tremefacta comam concusso vertice nutat, Vulneribus donec paulatim evicta supremum Congemuit traxitque iugis avulsa ruinam.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 9:3)
Non omina festa, Non fictas laeto voces simulare tumultu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:13)
saevos circumspicit enses, Oblitus simulare togam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:43)
Ille, fugam credens, simulatae nescius artis, Ut victor, medios aciem proiecit in agros.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:15)
Illa, pavens adyti penetrale remoti Fatidicum, prima templorum in parte resistit, Atque, deum simulans, sub pectore ficta quieto Verba refert, nullo confusae murmure vocis Instinctam sacro mentem testata furore, Haud aeque laesura ducem, cui falsa canebat, Quam tripodas, Phoebique fidem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:36)
Credidit infelix simulatis vocibus Aulus, Nec vidit recto gladium mucrone tenentem;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:76)
In dubiis tutum est inopem simulare tyranno.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:14)
Nec non his fallere vocibus audet, Adquiritque fidem simulati fronte doloris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:75)
Quem, formae confisa suae, Cleopatra sine ullis Tristis adit lacrimis, simulatum comta dolorem, Qua decuit, veluti laceros dispersa capillos, Et sic orsa loqui:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 1:40)
Cum sint crura tibi similent quae cornua lunae, In rhytio poteras, Phoebe, lavare pedes.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION