라틴어 문장 검색

cum sedeat Phariae sistris operata iuvencae, quoque sui comites ire vetantur, eat, cum fuget a templis oculos Bona Diva virorum, praeterquam siquos illa venire iubet?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 133:1)
ecquis ita est audax, ut limine cogat abire iactantem Pharia tinnula sistra manu?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 128)
en ego pro sistro Phrygiique foramine buxi gentis Iuleae nomina sancta fero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 132)
scuta sed et galeae gemmis radientur et auro, stentque super vinctos trunca tropaea viros:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 458)
ferimus quae possumus arma, dextraque non omni munere nostra vacat, si mihi non valido torquentur pila lacerto, nec bellatoris terga premuntur equi, nec galea tegimur nec acuto cingimur ense, (his habilis telis quilibet esse potest), at tua prosequimur studioso pectore, Caesar, nomina, per titulos ingredimurque tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권9)
"pars clipeos rudibus, galeas pars tundit inanes:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권133)
"aera deae comites raucaque terga movent, cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권136)
iaciunt Cerealia dona, iacta super galeas scutaque longa sonant, posse fame vinci spes excidit, hoste repulso candida Pistori ponitur ara Iovi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권248)
non tuba directi, non aeris cornua flexi, non galeae, non ensis erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 15:5)
vosne, acrior aetas, o iuvenes, propiorque meae, quos arma tenere, non thyrsos, galeaque tegi, non fronde, decebat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 55:5)
at sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam, dat galeam capiti, defenditur aegide pectus, percussamque sua simulat de cuspide terram edere cum bacis fetum canentis olivae mirarique deos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 8:5)
Galea tum sumit aena vipereos dentes et aratos spargit in agros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 8:2)
Hac iudice Minos, seu caput abdiderat cristata casside pennis, in galea formosus erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:7)
Cum qua latrator Anubis sanctaque Bubastis variusque coloribus Apis, quique premit vocem digitoque silentia suadet, sistraque erant numquamque satis quaesitus Osiris plenaque somniferis serpens peregrina venenis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 58:6)
Te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera sistrorum, memorique animo tua iussa notavi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 63:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION