라틴어 문장 검색

Fratrem igitur fratrisque filium et singulos amicorum cohortatus, ut sibi quisque pro facultate consuleret, ab amplexu et osculo suo dimisit omnis, secretoque capto binos codicillos exarauit, ad sororem consolatorios et ad Messalinam Neronis, quam matrimonio destinarat, commendans reliquias suas et memoriam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 10장 2:1)
ne exequar singula, contractatis multorum uxoribus Domitiam Longinam Aelio Lamiae nuptam etiam in matrimonium abduxit, atque uno die super XX officia urbana aut peregrina distribuit, mirari se Vespasiano dictitante, quod successorem non et sibi mitteret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 1장 3:2)
equitem R. ob reductam in matrimonium uxorem, cui dimissae adulterii crimen intenderat, erasit iudicum albo;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 3:5)
Aelium Lamiam ob suspiciosos quidem, uerum et ueteres et innoxios iocos, quod post abductam uxorem laudanti uocem suam 'eutacto' dixerat quodque Tito hortanti se ad alterum matrimonium responderat:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 2:3)
fratris filiam adhuc uirginem oblatam in matrimonium sibi cum deuinctus Domitiae nuptiis pertinacissime recusasset, non multo post alii conlocatam corrupit ultro et quidem uiuo etiam tum Tito;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 22장 1:3)
Et Medates sororis eius filiam secum matrimonio iunxerat, Dareum propinqua cognatione contingens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 13:2)
"Hic Attalo, quo graviorem inimicum non habui, sororem suam in matrimonium dedit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 14:5)
Tum Coenus, quamquam Philotae sororem matrimonio secum coniunxerat, tamen acrius quam quisquam in Philotan invectus est parricidam esse regis, patriae, exercitus clamitans saxumque,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 21:1)
Scythae petebant, ut regis sui filiam matrimonio sibi iungeret:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 9:1)
ne inferri nefas arbitrentur victi, matrimonii iure velle iungi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 29:2)
Hoc modo rex Asiae et Europae introductam inter convivales ludos matrimonio sibi adiunxit ex captiva geniturus, qui victoribus imperaret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 32:1)
"Ergo ipse Oxyartis Persae filiam mecum matrimonio iunxi non dedignatus ex captiva liberos tollere."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 3장 8:10)
meus sodalis Cinna est Gaius;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 1010)
quare aut hendecasyllabos trecentos exspecta, aut mihi linteum remitte, quod me non movet aestimatione, verum est mnemosynum mei sodalis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 128)
Alfene immemor atque unanimis false sodalibus, iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 301)

SEARCH

MENU NAVIGATION