라틴어 문장 검색

Et dixit: " Iustum est, ut accipias illam. Et audi me, frater, et loquar de puella hac nocte, ut accipiamus illam tibi uxorem et, cum reversi fuerimus ex Rages, faciemus nuptias eius. Scio autem quoniam Raguel non potest denegare illam tibi. Novit enim quia, si dederit illam viro alteri, morte periet, secundum iudicium libri Moysis, quia tibi aptum est accipere hereditatem et filiam illius magis quam omni homini.
(불가타 성경, 토빗기, 6장13)
Et nunc, frater, audi me, et loquemur de hac puella hac nocte et desponsabimus illam tibi et, cum reversi fuerimus ex Rages, accipiemus illam et ducemus eam nobiscum in domum tuam ".
(불가타 성경, 토빗기, 6장13)
Dixeruntque pueri regis ac ministri eius: " Quaerantur regi puellae virgines ac speciosae,
(불가타 성경, 에스테르기, 2장2)
et constituantur, qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines et adducant eas ad civitatem Susan et tradant in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est praepositus et custos mulierum regiarum; et accipiant mundum muliebrem.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장3)
Quae placuit ei et invenit gratiam in conspectu illius; et acceleravit mundum muliebrem et tradidit ei partes suas et septem puellas speciosissimas de domo regis, et tam ipsam quam pedisequas eius transtulit in optimam partem domus feminarum.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장9)
Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum, ut intrarent ad regem, expletis omnibus, quae ad cultum muliebrem pertinebant, per menses duodecim; ita dumtaxat, ut sex mensibus oleo ungerentur myrrhino et aliis sex feminarum pigmentis et aromatibus uterentur,
(불가타 성경, 에스테르기, 2장12)
Ingressae sunt autem puellae Esther et eunuchi nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est valde et misit vestem, ut, ablato sacco, induerent eum; quam accipere noluit.
(불가타 성경, 에스테르기, 4장4)
Et super populum meum miserunt sortem; et dederunt puerum pro meretrice et puellam vendiderunt pro vino, ut biberent.
(불가타 성경, 요엘서, 4장3)
qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinaverint, et filius ac pater eius iverint ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum;
(불가타 성경, 아모스서, 2장7)
et plateae civitatis complebuntur pueris et puellis ludentibus in plateis eius.
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장5)
Haec tibi certos sodalium uultus ambiguosque secreuit, discedens suos abstulit, tuos reliquit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XV 1:12)
Dictat iura sodalibus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XVI 27:1)
Fleuit amissos Ithacus sodales,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 8:1)
paratam enim omnem multitudinem esse, confectam taedio puellae, fiduciario regno, dominatione crudelissima Ganymedis, facere id quod rex imperasset;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 23:2)
Et saepe eum, si remedia non sustulerunt, in pueris ueneris, in puellis menstruorum initium tollit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION