라틴어 문장 검색

natali, Corvine, die mihi dulcior haec lux,, qua festus promissa deis animalia caespes expectat, niveam reginae ducimus agnam, par vellus dabitur pugnanti Gorgone Maura;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII1)
Si quidem nunc libertatem, nunc pudicitiam, tum natalium dignitatem, tum honorum decora et insignia vindicavit, interque haec omnia nullius acrior custos quam libertatis fuit, nullaque in pretium eius potuit largitione corrumpi, cum ut in magno et in dies maiore populo interim
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 15:2)
quapropter neque natali privata videtur esse die natura animae nec funeris expers.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 18:1)
Nam qui Kalendis hora sexta apud Umbros natus est, dies eius natalis videri debebit et Kalendarum dimidiatus et qui post Kalendas erit usque ad horum eius diei sextam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 5:2)
Qui cum repentina incursione superassent, memor beneficii senatus omnes ancillas manu iussit emitti dotemque his ex publico fecit et ornatum quo tunc erant usae gestare concessit, diemque ipsum Nonas Caprotinas nuncupavit ab illa caprifico ex qua signum victoriae ceperunt, sacrificiumque statuit annua sollemnitate celebrandum, cui lac quod ex caprifico manat propter memoriam facti procedentis adhibetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 40:1)
Nonis autem conventus universae multitudinis vitandus existimabatur, quoniam populus Romanus exactis etiam regibus diem hunc Nonarum maxime celebrabat, quem natalem Servii Tullii existimabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 18:1)
Sunt singulorum, uti natalium fulgurumque susceptiones, item funerum atque expiationum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 8:1)
Inter haec servilis moderator obsequii, cui cura vel adolendi Penates vel struendi penum et domesticorum actuum ministros regendi, ammonet dominum familiam pro sollemnitate annui moris epulatam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 22:1)
Nuper in Tusculano meo fui, cum vindemiales fructus pro annua sollemnitate legerentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 14:1)
Tam multos quis enim fuisse credat Natalis Priamive Nestorisve?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXIV3)
Si credis mihi, Quinte, quod mereris, Natales, Ovidi, tuas Aprilis Ut nostras amo Martias Kalendas.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LII1)
Natali tibi, Quinte, tuo dare parva volebam Munera;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIII1)
Natales mihi Martiae Kalendae, Lux formosior omnibus Kalendis, Qua mittunt mihi munus et puellae, Quinquagensima liba septimamque Vestris addimus hanc focis acerram.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXIV1)
Natali, Diodore, tuo conviva senatus Accubat, et rarus non adhibetur eques, Et tua tricenos largitur sportula nummos.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXVII1)
Natalem colimus, tacete lites.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXVII3)

SEARCH

MENU NAVIGATION