라틴어 문장 검색

Duo sunt, quibus omnis humanorum actuum constat effectus, uoluntas scilicet ac potestas, quorum si alterutrum desit, nihil est quod explicari queat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:6)
Neque enim leuia aut ludicra praemia petunt quae consequi atque obtinere non possunt, sed circa ipsam rerum summam uerticemque deficiunt nec in eo miseris contingit effectus quod solum dies noctesque moliuntur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:20)
Nam si miserum est uoluisse praua, potuisse miserius est, sine quo uoluntatis miserae langueret effectus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:6)
Sicut enim artifex faciendae rei formam mente praecipiens mouet operis effectum et quod simpliciter praesentarieque prospexerat per temporales ordines ducit, ita deus prouidentia quidem singulariter stabiliterque facienda disponit, fato uero haec ipsa quae disposuit multipliciter ac temporaliter amministrat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 2:10)
Siue igitur famulantibus quibusdam prouidentiae diuinis spiritibus fatum exercetur seu anima seu tota inseruiente natura seu caelestibus siderum motibus seu angelica uirtute seu daemonum uaria sollertia seu aliquibus horum seu omnibus fatalis series texitur, illud certe manifestum est immobilem simplicemque gerendarum formam rerum esse prouidentiam, fatum uero eorum quae diuina simplicitas gerenda disposuit mobilem nexum atque ordinem temporalem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 2:11)
Sola est enim diuina uis cui mala quoque bona sint, cum eis competenter utendo alicuius boni elicit effectum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:22)
frustra enim esset artis effectus si omnia coacta mouerentur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:7)
unum autem effectum esse ex infinitis causis agentibus est imposibile:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 8:4)
licet effectus sequatur suam causam naturaliter, potest tamen simul esse cum sua causa in duratione;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 13:5)
mundus et totum ens causatum est effectus primi entis;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 13:6)
cum igitur nihil in duratione potest praecedere illud quod est aeternum, igitur effectus potest esse coaeternus suae causae;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 14:4)
mundus est effectus primi entis;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 14:5)
si sol semper fuisset in nostro haemisphaerio, lumen semper fuisset in medio, et fuisset lumen coaeternum soli, et tamen effectus eius;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 15:2)
quod non esset, nisi effectus posset esse simul cum sua causa in duratione.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 15:3)
Item, si pes semper fuisset in pulvere, vestigium sibi fuisset coaeternum, et tamen effectus eius.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION