라틴어 문장 검색

Flebilis heu maestos cogor inire modos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 2:1)
Solantur maesti nunc mea fata senis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 8:1)
Inserit et maestis saepe uocata uenit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 14:1)
His ille chorus increpitus deiecit humi maestior uultum confessusque rubore uerecundiam limen tristis excessit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 2:6)
cum te, inquit, maestum lacrimantemque uidissem ilico miserum exsulemque cognoui;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:2)
Quodsi idcirco te fortunatum esse non aestimas, quoniam quae tunc laeta uidebantur abierunt, non est quod te miserum putes, quoniam quae nunc creduntur maesta praetereunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:22)
alius prole laetatus filii filiaeue delictis maestus illacrimat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:13)
Tu igitur, qui nunc contum gladiumque sollicitus pertimescis, si uitae huius callem uacuus uiator intrasses coram latrone cantares.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 4:19)
Siluas tantum maesta requirit,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 25:1)
Iam maestae lacrimis madent;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 33:1)
Gaudium maestis lacrimis rependit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 12:1)
Mirifice enim hostium levis armatura anxium exercitum nostrum atque sollicitum habebat, quia et equites deterrebat proelium inire propter equorum interitum, quod eos iaculis interficiebat, et legionarium militem defatigabat propter velocitatem:
(카이사르, 아프리카 전기 71:3)
Ita magnarum initia rerum, quae occupatione magistratuum et temporum sollicitam Italiam habebant, celerem et facilem exitum habuerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 22:8)
At ei qui ab Alesia processerant maesti prope victoria desperata se in oppidum receperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 80장9)
Quod cum animadverterent oppidani miserrimaque Alesiae memoria solliciti similem casum obsessionis vererentur, maximeque ex omnibus Lucterius, qui fortunae illius periculum fecerat, moneret frumenti rationem esse habendam, constituunt omnium consensu parte ibi relicta copiarum ipsi cum expeditis ad importandum frumentum proficisci.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 35장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION