라틴어 문장 검색

" Castigare vero nascentem et ultro obirasci incitare est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 226:8)
Fuit Caesari sic castigandus amicus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 229:1)
Vixit modeste, castigate;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, versus Virginis Vestalis.33)
animum dolentis nostra solatur fides pietasque frustra:
(세네카, 옥타비아 1:14)
Solatur iste nostra, non relevat mala.
(세네카, 옥타비아 3:24)
Iam nocte Titan dubius expulsa redit et nube maestus squalida exoritur iubar, lumenque flamma triste luctifica gerens prospiciet avida peste solatas domos, stragemque quam nox fecit ostendet dies.
(세네카, 오이디푸스 1:1)
Aiebat itaque apud Alexandrum esse dicendam sententiam ut multa adulatione animus eius permulceretur, seruandum tamen aliquem modum, ne conrueret ratio et accideret tale aliquid quale accidit Atheniensibus, cum publicae eorum blanditiae non tantum deprehensae set castigatae sunt.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 6:1)
qualem si cuncti cuperent decurrere vitam et pressi multo membra iacere mero, non ferrum crudele neque esset bellica navis, nec nostra Actiacum verteret ossa mare, nec totiens propriis circum oppugnata triumphis lassa foret crinis solere Roma suos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1528)
taceo deinceps collegisse te privatis viribus publici exercitus speciem parvis extrinsecus maiorum opibus adiutum et infreniores 1 hostium ante discursus castigatis cohercuisse populatibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 7:1)
de quorum tamen sorte certaminum si quid prosperum cessit, vos secunda solata sunt, si quid contrarium, illos adversa fregerunt, illi amore rei publicae Seronatum barbaris provincias propinantem non timuerunt legibus tradere, quem convictum deinceps res publica vix praesumpsit occidere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 2:6)
cuius disciplinae si qui rebelles, ipse castiga;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 3:3)
ut vera laus ornat, ita falsa castigat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Ruricio suo salutem. 1:6)
quia secundum promissa caelestia, quae spoponderunt filios dei de nationibus congregandos, si nos reos venia soletur, dum vos beatos gloria manet, etsi per actionum differentiam, non tamen per locorum distantiam dividemur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Principio salutem. 2:2)
qui omnium (de me enim taceo) litteratorum, licet oculi affectent, sic ingenia producis, ut solet aquam terrae visceribus absconditam per atomos bibulas radius extrahere solaris?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 9:4)
talia dicentem non ipse immotus Achilles solatur iuratque fidem iurataque fletu spondet et ingentes famulas captumque reversus Ilion et Phrygiae promittit munera gazae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:140)

SEARCH

MENU NAVIGATION