라틴어 문장 검색

in urbe Romana duo aeditui nuntiarunt, alter in aede Fortunae anguem iubatum a compluribus visum esse, alter in aede Primigeniae Fortunae quae in colle est duo diversa prodigia, palmam in area enatam et sanguine interdiu pluvisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 145:3)
Fregellis in domo L. Atrei hasta, quam filio militi emerat, interdiu plus duas horas arsisse ita ut nihil eius ambureret ignis, dicebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 147:2)
cum sine intermissione interdiu noctuque alii aliis succedentes, pars scalas muris, pars ignem portis inferrent, sustinebant tamen eam tempestatem propugnatores urbis, quia spes erat neque hiemis vim diutius pati Macedonas in aperto posse, nec ab Romano bello tantum regi laxamenti fore ut posset morari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 205:2)
quanto enim facilius abire fuit cum procul abessemus, quam nunc cum in cervicibus sumus, nec fallere nos interdiu aut nocte abeundo potest?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 503:2)
Quaene vigilans somniat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2102)
Hic vigilans somniat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 299)
Vtrum deliras, quaeso, an astans somnias, qui equom me adferre iubes, loricam adducere, multos hastatos, post id multos velites, multos cum multis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 186)
potin coniecturam facere, si narrem tibi hac nocte quod ego somniavi dormiens?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 146)
] quos tu mihi luscos libertos, quos Summanos somnias?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 319)
certe haec mulier cantherino ritu astans somniat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 377)
Eloque ni somnias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 2270)
Ecastor ergo mi hau falsum evenit somnium, quod noctu hac somniavi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 470)
id me insimulatam perperam falsum esse somniavi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 484)
At, Sceledre, quaeso, ut ad id exemplum somnium quam simile somniavit atque ut tu suspicatus es eam vidisse osculantem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 4100)
Quid ergo somniavit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2129)

SEARCH

MENU NAVIGATION