라틴어 문장 검색

artem adhibitam ferunt a patriciis, cuius eos Icilii tum quoque insimulabant, quod turbam indignorum candidatorum intermiscendo dignis taedio sordium in quibusdam insignium populum a plebeiis avertissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 612:1)
et iam magis insignis et sordibus et facie reorum turba Manliana erat, amotusque post triumphum abdicatione dictaturae terror et linguam et animos liberaverat hominum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 174:1)
decem legati Locrensium, obsiti squalore et sordibus, in comitio sedentibus consulibus velamenta supplicum, ramos oleae, ut Graecis mos est, porgentes ante tribunal cum flebili vociferatione humi procubuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 222:1)
nec Scipioni aut cum Syphace, inconditae barbariae rege, cui Statorius semilixa ducere exercitus solitus sit, aut cum socero eius Hasdrubale, fugacissimo duce, rem futuram aut cum tumultuariis exercitibus ex agrestium semermi turba subito conlectis, sed cum Hannibale, prope nato in praetorio patris, fortissimi ducis, alito atque educato inter arma, puero quondam milite, vixdum iuvene imperatore,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 361:1)
macerato hoc pingues fiunt auro in barbaria boves;
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 251)
ea enim nec teruntur percussu aquae nec sordes recipiunt, ut obturentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장20)
Sordibus inbuti nequeunt dimittere sordes.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 41:13)
Ergo aquam dulcem dixit quasi natura levem celerius inmergere in ea quae abluenda sunt et, dum siccatur, secum sordium maculas abstrahere, marinam vero quasi crassiorem nec facile pentrare purgando propter densitatem sui et, dum vix siccatur, non multum sordium secum trahere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION