라틴어 문장 검색

Tu postquam conversus es ad spectandum opera quae fecerunt manus tuae, vidisti quod omnia essent bona valde;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 41:3)
Chemicorum autem genus, ex paucis experimentis fornacis, philosophiam constituerunt phantasticam, et ad pauca spectantem:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:6)
Illa enim ad sermones, ista ad opera spectant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:3)
Atque ex philosophiis istis Graecorum, et derivationibus earum per particulares scientias, jam per tot annorum spatia, vix unum experimentum adduci potest, quod ad hominum statum levandum et juvandum spectet, et philosophiae speculationibus ac dogmatibus vere acceptum referri possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:3)
aut etiam eam quae ad corporum naturalium praeparationem per artes mechanicas spectat, et hujusmodi res suspiciat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 196:2)
Eodem etiam spectant (licet diverso modo) eorum commentationes, qui veritatem Christianae religionis ex principiis ex authoritatibus philosophorum deducere et confirmare haud veriti sunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 214:1)
Si enim vos omnia, quae ad officium vestrum spectant, praestitissetis, neque tamen res vestrae in meliore loco essent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 226:5)
neque quis nos vanitatis arguat, antequam exitum rei audiat, quae ad exuendam omnem vanitatem spectat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 233:3)
expurgata jam et abrasa et aequata mentis area, sequitur ut mens sistatur in positione bona, et tanquam aspectu benevolo, ad ea quae proponemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 279:4)
Enimvero neque ad generationes corporum tantum spectat haec inquisitio, sed etiam ad alios motus et opificia naturae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 16:1)
Nam haec quoque spectant ad naturas concretas, sive collegiatas et in fabrica;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 16:6)
Historia vero naturalis et experimentalis tam varia est et sparsa, ut intellectum confundat et disgreget, nisi sistatur et compareat ordine idoneo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 34:1)
ut fit cum sol sistitur in Leone, et diebus canicularibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 74:4)
veluti cum sol ponitur in Leone, magis vicinus fit Cordi Leonis, Caudae Leonis, et Spicae Virginis, et Sirio, et Caniculae, quam cum ponitur in Cancro, ubi tamen magis sistitur ad perpendiculum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 158:2)
Atque in exclusiva jacta sunt fundamenta inductionis verae, quae tamen non perficitur donec sistatur in affirmativa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 214:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION