라틴어 문장 검색

tunc dulce comae radiisque trementes dulce nitent visus et, quas dolet ipse morari, nondum mutatae rosea lanugine malae, nec formae sibi laude placet multumque severis asperat ora minis, sed frontis servat honorem ira decens.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권307)
Fortuna vitrea est: tum cum splendet frangitur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 189)
Hoc precor, hunc illum nobis Aurora nitentem Luciferum roseis candida portet equis.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 341)
Quid tibi nunc molles prodest coluisse capillos Saepeque mutatas disposuisse comas, Quid fuco splendente genas ornare, quid ungues Artificis docta subsecuisse manu?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 86)
nunc extra sortem Fabio senatum provinciam dare, - si honoris eius causa, ita eum de se deque re publica meritum esse ut faveat Q. Fabi gloriae quae modo non sua contumelia splendeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 331:2)
C. Terentio Varroni, quem sui generis hominem, plebi insectatione principum popularibusque artibus conciliatum, ab Q. Fabi opibus et dictatorio imperio concusso aliena invidia splendentem, volgus extrahere ad consulatum nitebatur, patres summa ope obstabant, ne se insectando sibi aequari adsuescerent homines.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 413:1)
Graccho actae sunt, quod rem publicam privatis simultatibus potiorem habuisset, et Petillii vexati sunt probris, quod splendere aliena invidia voluissent et spolia ex Africani triumpho peterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 676:3)
pleni oculi sorderum qui erant, iam splendent mihi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2160)
ita sum, ut videtis, splendens stella candida, signum quod semper tempore exoritur suo hic atque in caelo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS2)
alii album et roseum vexilla tradunt, et roseum bellorum, album comitiorum signum fuisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 17)
quae si bene uniantur splendent, sin minus, indurantur certe, sed non splendent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION