라틴어 문장 검색

Cum vero ego ductus affinitatis officio, dimissis omnibus qui non dico molestiores sed diligentiores erant, creditor solus exstiterim, cumque vivente eo nubenti tibi in dotem centum milia contulerim, praeter eam summam quam pater tuus quasi de meo dixit - erat enim solvenda de meo -, magnum habes facilitatis meae pignus, cuius fiducia debes famam defuncti pudoremque suscipere.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 4 2:1)
Quamvis et ipse sis continentissimus, et filiam tuam ita institueris ut decebat tuam filiam, Tutili neptem, cum tamen sit nuptura honestissimo viro Nonio Celeri, cui ratio civilium officiorum necessitatem quandam nitoris imponit, debet secundum condicionem mariti veste comitatu, quibus non quidem augetur dignitas, ornatur tamen et instruitur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 32 1:1)
Accepit amoenissimas villas, accepit magnam pecuniam uxor optima et patientissima ac tanto melius de viro merita, quanto magis est reprehensa quod nupsit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 8:1)
Atque vades sponsum stultos ante Atria mittis, Unius ut verbi grandia damna ferant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1315)
Num me nupsisti conciliante seni?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1330)
Me legat in sponsi facie non frigida virgo, Et rudis ignoto tactus amore puer;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 14)
at illi Conscia purpureus venit in ora pudor, Quale coloratum Tithoni coniuge caelum Subrubet, aut sponso visa puella novo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 525)
"at quae Romano vellet nubere, nulla fuit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권99)
inde sacerdotes operi promissa vetusto praemia persolvunt Mamuriumque vocant, nubere siqua voles, quamvis properabitis ambo, differ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권246)
( nam Steropen Marti concubuisse ferunt, Neptuno Alcyonen et te, formosa Celaeno, Maian et Electram Taygetemque Iovi), septima mortali Merope tibi, Sisyphe, nupsit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권114)
quae nupsit, non diuturna fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권291)
hac quoque de causa, si te proverbia tangunt, mense malum Maio nubere volgus ait.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권292)
"ne tamen ignores volgique errore traharis, Iunius a nostro nomine nomen habet, est aliquid nupsisse Iovi, Iovis esse sororem:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권14)
"tu quoque ne propera, melius tua filia nubet, ignea cum pura Vesta nitebit humo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권153)
utraque nupserunt, ambae peperisse feruntur, de tribus impatiens restitit una viri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권181)

SEARCH

MENU NAVIGATION