라틴어 문장 검색

quippe videre licet vivos existere vermes stercore de taetro, putorem cum sibi nacta est intempestivis ex imbribus umida tellus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 19:6)
Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum qualia sint et quam variis distantia formis sponte sua volitent aeterno percita motu quoque modo possit res ex his quaeque creari, [nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus, quae quasi membranae vel cortex nominitandast,] atque animi quoniam docui natura quid esset et quibus e rebus cum corpore compta vigeret quove modo distracta rediret in ordia prima, nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus, quod speciem ac formam similem gerit eius imago, cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 2:1)
dico igitur rerum effigias tenuisque figuras mittier ab rebus summo de cortice eorum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 2:3)
Principio externa corpus de parte necessum est, aëriis quoniam vicinum tangitur auris, tundier atque eius crebro pulsarier ictu, proptereaque fere res omnes aut corio sunt aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:3)
Hunc Romani etiam Stercutum vocant, quod primus stercore fecunditatem agris conparaverit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 25:3)
Sed et Lucilius, acer et violentus poeta, ostendit scire se hunc piscem egregii saporis qui inter duos pontes captus esset, eumque quasi ligurritorem catillonem appellat, scilicet qui proxime ripas stercus insectaretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 17:2)
Oraque corticibus sumunt horrenda cavatis ora pro personis, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 8:2)
Et fatuam summa cenare pelorida mensa Quosque tegit levi cortice concha brevis, Ostrea Baianis quam non liventia testis, Quae domino pueri non prohibente vorent?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXVII2)
Iste licet digitos testudine pungat acuta, Cortice deposita mollis echinus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXXVI Echini1)
Levis ab aequorea cortex Mareotica concha Fiat:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCIX Concha1)
Masurius Sabinus delubrum, effigies, a delibratione corticis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2259)
nam antiqui felicium arborum ramos cortice detracto in effigies deorum formabant, unde Graeci ξόανον dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 22510)
virgulta copiose virgulta hastilia, silvam, ramos, arborem, vimen, corticem, stipitem, segetem, iacula.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 231)
et vitavit ne diceret 'stercus'. et per hoc nimiam edacitatem ostendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2172)
et quidam volunt 'proluvies', cum stercus ventris significet, a Vergilio hoc loco figuram ventris significatam, ergo quasi sannosum et panticosum ventrem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2173)

SEARCH

MENU NAVIGATION