라틴어 문장 검색

Ergo exploranda est veritas multum, prius Quam stulta prave iudicet sententia.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta5)
Ita nunc libido pravo fruitur gaudio.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Idem.6)
Pravo favore labi mortales solent Et, pro iudicio dum stant erroris sui, Ad paenitendum rebus manifestis agi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.1)
At hoc pravum malignumque est, non admirari hominem admiratione dignissimum, quia videre alloqui audire complecti, nec laudare tantum verum etiam amare contingit.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 9:1)
Respondit, malum pravumque ingenium hominis facit ut dubitem, confidenter an constanter, certe paratissime.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 31:3)
Tantum licentiae pravis ingeniis adicit illa fiducia:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 4:1)
Constat Octavium Avitum, legatum proconsulis, in litus educto religione prava superfudisse unguentum, cuius illum novitatem odoremque in altum refugisse, nec nisi post multos dies visum languidum et maestum, mox redditis viribus priorem lasciviam et solita ministeria repetisse.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 9:1)
Nihil aliud inveni quam superstitionem pravam et immodicam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 8:2)
Intumuit numero stolidarum turba sororum, perque tot Haemonias et per tot Achaidas urbes huc venit et tali committit proelia voce:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 32:5)
Perstat in incepto stolidaeque cupidine palmae in sua fata ruit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 5:13)
nec Delius aures humanam stolidas patitur retinere figuram, sed trahit in spatium villisque albentibus implet instabilesque imas facit et dat posse moveri, cetera sunt hominis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 22:2)
Neve in me stolidae convicia fundere linguae admiremur eum, vobis quoque digna pudore obicit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 27:1)
Ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide stabit et auxilium promittet Achaia Troiae, quam, cessante meo pro vestris pectore rebus, Aiacis stolidi Danais sollertia prosit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 29:8)
Risit et o vatum stolidissime, falleris, inquit, altera iam rapuit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 72:2)
barbarus hic ego sum, qui non intellegor ulli, et rident stolidi verba Latina Getae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1018)

SEARCH

MENU NAVIGATION