라틴어 문장 검색

laetior res quam pro successu pugnae nuntiata, cum alii super alios recurrentes ex proelio clamarent fugere pavidos Romanos, invitum et cunctabundum et dicentem temere fieri, non locum sibi placere, non tempus, perpulit ut educeret omnes copias in aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 81:1)
armatos inde paulisper continuit, ut et stolidam fiduciam hosti augeret et disponeret copias, quibus quaeque portis erumperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 532:2)
metuens enim Livius ne successu tantae rei inflatus Polyxenidas classem quae ad Canas erat opprimeret, Abydi obsidione custodiaque Hellesponti extemplo relicta naves, quae subductae Canis erant, deduxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 133:1)
iam ex quo ipse accepisset regnum, multa, quae non vi non dolo Philippus omnia expertus potuisset moliri, admirando rerum successu tenuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 119:1)
consul recepto ex tumulo praesidio contentus modico successu in castra copias reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 739:1)
tradidere quidam legatos Rhodios nondum dimissos post victoriam nuntiatam velut ad ludibrium stolidae superbiae in senatum vocatos esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 29:1)
quid me aspectas, stolide?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 225)
Quid, stolide, clamas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 25)
ei se cum frustrantur, frustrari alios stolidi existumant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 639)
nostro seni huic stolido, ei profecto nomen facio ego Ilio;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 917)
Nicobvlvs Quicumque ubi ubi sunt, qui fuerunt quique futuri sunt posthac stulti, stolidi, fatui, fungi, bardi, blenni, buccones, solus ego omnis longe antideo stultitia et moribus indoctis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 11)
ita mihi stolido sursum versum os sublevere offuciis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4234)
quasi stolidum, combardum me faciebam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 348)
Nullumst hoc stolidius saxum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 289)
nihil est profecto stultius neque stolidius neque mendaciloquius neque argutum magis, neque confidentiloquius neque peiurius, quam urbani assidui cives, quos scurras vocant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2222)

SEARCH

MENU NAVIGATION