라틴어 문장 검색

ita quamquam novo homini censorium funus, effigiem apud forum Augusti publica pecunia patres decrevere, apud quos etiam tum cuncta tractabantur, adeo ut procurator Asiae Lucilius Capito accusante provincia causam dixerit, magna cum adseveratione principis non se ius nisi in servitia et pecunias familiares dedisse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 15장3)
et illi quidem quos principium stragis in mortem adflixerat, ut tali sorte, cruciatum effugere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 62장6)
funus eius modicum, testamentum diu inritum fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 1장7)
dein Piso viginti per annos pariter probatus publico funere ex decreto senatus celebratus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 11장9)
iacuit immensa strages, omnis sexus, omnis aetas, inlustres ignobiles, dispersi aut aggerati.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 19장5)
extremo anni mors Aelii Lamiae funere censorio celebrata, qui administrandae Syriae imagine tandem exolutus urbi praefuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 27장2)
caelestesque honores Claudio decernuntur et funeris sollemne perinde ac divo Augusto celebratur, aemulante Agrippina proaviae Liviae magnificentiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 69장7)
decreti et a senatu duo lictores, flamonium Claudiale, simul Claudio censorium funus et mox consecratio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 2장6)
Die funeris laudationem eius princeps exorsus est, dum antiquitatem generis, consulatus ac triumphos maiorum enumerabat, intentus ipse et ceteri;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 3장1)
festinationem exequiarum edicto Caesar defendit, ita maioribus institutum referens, subtrahere oculis acerba funera neque laudationibus aut pompa detinere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 17장4)
conferti tantum et pilis emissis post umbonibus et gladiis stragem caedemque continuarent, praedae immemores:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 36장7)
huic primum nuptiarum dies loco funeris fuit, deductae in domum in qua nihil nisi luctuosum haberet, erepto per venenum patre et statim fratre;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 63장6)
eoque strages hominum minor, delubra deum et porticus amoenitati dicatae latius procidere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 40장4)
exim balneo inlatus et vapore eius exanimatus sine ullo funeris sollemni crematur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장8)
Sed compleri interim urbs funeribus, Capitolium victimis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION