라틴어 문장 검색

deinde subiungas nos quadringenta milia offerre, sicut praeceperit Saturninus.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 4:2)
Subiunxit preces multumque lacrimarum;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 3:2)
Facilis inventio, non facilis electio;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 27 1:2)
dicit Senecio quae res ferebat, aliqua subiungo.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 7:2)
Surgit et inmissos hedera conlecta capillos Calliope querulas praetemptat pollice chordas, atque haec percussis subiungit carmina nervis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 34:3)
148. Mirabilis est inventio et magnanimitas personarum et coetuum qui evertere limites ambitus valent, condicionum effectus mutantes malos atque discentes vitam suam moderari inter res confusas mutabilesque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 194:1)
28. Haec amoris inventio veluti fons cognitionis, quae ad originalem experientiam pertinet cuiusque hominis, probando biblicae fidei conceptu nititur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 47:1)
Lux Dei monstrata est illis veluti iter, veluti stella quae ad inventionum viam perducit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 64:2)
at si mentis apex regnandi iure potitus pugnacis stomachi pulsus fibrasque rebelles frenet et omne iecur ratione coerceat una, fit stabilis vitae status, et sententia certa haurit corde Deum domino et subiungitur uni.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2219)
nescis ab origine quanta sit concessa tibi famulo super orbe potestas, et super ingenio proprio laxaeque soluto iure voluntatis, liceat cui velle sequique quod placitum, nullique animum subiungere vinclo?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1178)
retinet longaevus haruspex fata canens, "O Maeoniae delecta iuventus, flos veterum virtusque virum, quos iustus in hostem fert dolor et merita accendit Mezentius ira, nulli fas Italo tantam subiungere gentem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 20:16)
Aeneia puppis prima tenet, rostro Phrygios subiuncta leones, imminet Ida super, profugis gratissima Teucris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 6:6)
Daphnis et Armenias curru subiungere tigres instituit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS19)
nunc in Aristippi furtim praecepta relabor et mihi res, non me rebus, subiungere conor.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 111)
usus deinde Horatii consilio, qui in arte poëtica suadet, ne praecipitetur editio nonumque prematur in annum, dabam iis otium, ut, refrigerato inventionis amore, diligentius repetitos tanquam lector perpenderem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, 서문 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION